# Opera omnia 294

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNI PICO MIRANDVLAE ANTONIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/294
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/294

Vnum igitur mi Antoni cum de Deo enunciamus uerè & ut substantiuum nomen est enunciamus, quia scilicet, per modum stantis & concipimus & praedicamus. Rursus cum ab unitatis similitudine, eiusque proprietatibus impositum dicimus, ueritati quantum fas nobis est propinquamus, quia scilicet conuenienti uocabulo utimur ad indicandum, quanquam longe ineffabilem illam super omnia creata deitatem, cum ita omnium quae sunt principium sit, quemadmodum numerorum omnium principium unitas est, & hisce uerbis etiam colliges al terius argumenti tui solutionem, de modo quod de genere duntaxat accidentium esse profaris posse, scilicet in hac praedicatione: Deus est unus quomodo Deus unus sit significari, & nihilominus unius uocabulum in Deo substantiuum esse. Si à quo auspicetur nomen & ad quod denotandum rei tribuitur consideraueris, potes etiam breuiuscule ex uerbis patrui solutionem tuae dubitationis agnoscere, cum ait: Quomodo tu Platonicorum potius quàm Dionysij rationem sequi me dicis, cum nec Dionysium nec Pl tonicos ut magna etiam uoce gloriaris unquam legeris, at scias idem esse apus Platonicos Dei typum esse unitatem, & apud Dionysium Deum unicè omnia expeditiorem solutionem non posset quispiam rectè desiderare, nam cum Deits pum esse unitatem dicitur ad similitudinem & modum, cum uero fertr Deum unicen esse omnia ad substantiam referendum est, quae tamen esse eadem penitus asse lueratum est, quinetiam apud Graecam linguam, quam ille probe nouerat, abstractum & concretum significari quandoque potest eadem uoce. Ad quintam dubitationis tuae solutionem afferendam non opus est multis. Ait ille, si Deus non esset & aurum esset, esset aurum & non esset aurum. Tu addis haec uerba is tur esset aurum. Quod si diffinitio ueri constat, erit uerum nulli quadrans identr Adde obsecro & haec paucula quae scilicet ex eius uerbis sequi dixit & agne ssces, quomodo erit uerum nulli quadrans ideę. Quid inquam: impossibilesci licet impossibile parit, & ideò non mirum est si ex propositione tua impossi bile sequi facias quicquid uolueris. Nam si Deus non esset & aurum esset, erst uerum nulli quadrans ideae cum ex impossibili gignatur impossibile, his non solum dialectici sed etiam theologi adstipulantur. Si enim loannem de Ban chone carmelitam interroges an fieri possit, ut aurum sit & Deus non sit in primo sententiarum respondebit tibi, non aliquam omnino rem qualsscunque ea sit intelligi posse nisi prius Deus intelligatur. Cum autem de intellectu cunctarum rerum sit, colliges tu an extra omnem controuersiam etiam apud nouitios dialecticos pronunciari possit aurum esse & Deum non esse, fore impossibile. Sed de hoc iterum in calce operis uerba faciemus.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
