# Opera omnia 295.5-7

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 295.5 to 295.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/295.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/295.5

complexa sunt: nec item sequitur si bonum & malum in rebus sint ob id ea opponi non posse contradictoriae, quia malum quod in rebus esse pronunciatur, non ideò dicitur in rebus fore ut illud aliquam esse rem intelligatur, sed quia attenditur consideraturque circa res ipsas, hoc est, in quantum res perfectionibus priuat, & ut non bona sintefficit. Chimera uerò ipsa in rebus non est, quia omnino non ens est, & omnino mala, tamen si fieri posset à na tura ut esset, res esset, & bona, falsa autem est quatenus nihil omnino existens, et nulli quadrans ideae, nec etiam eam in anima esse affirmamus, sed ipsi chimerae notionem, quae ut res quaedam est bona, est & uera, falsa uerò quatenus chimeram repraesentat, cum ipsa chimera & nihil sit & mala. Probare post haec credidisti caecitatem esse ueram quod ille negauerat, & si caecitatem esse caecitatem uerum esse, nec esset inficiatus nec concessisset, sed à longe diuersa esse dixisset. Huncque in modum argumentatus es, si caecitatem esse caecitatem uerum est, & quis non uideat caecitatem esse ueram, idem enim sunt.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
