# Opera omnia 3.1-4

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 3.1 to 3.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/3.1

Ioannes qui prae om nibus maxime diuinitatis secreta reuelauit, tribus quidem uulgatis euangelijs & à Domini cruce multis exactis annis coactus loqui quę diu tacue rat, ad abolendam haeresim Ebionitarum quę Christum hominem non etiam Deum in Heptaplum praefatio Deum asseuerabat de ęterna filij generatione sed paucis, sed obscure pronunciauit. Inde exorsus: In principio erat uerbum. Paulus Corinthijs negat solidum cibum propterea quòd adhuc carnis legib. uiuant non autem spiritu, & sapientiam loquitur inter perfectos. Discipulus Pauli Dionysius Areopagita sanctum & ratum institutu fuisse scribit, ecclesijs ne dogmata secretiora per literas, sed uoce tantum ijs qui rite essent initiati communicarentur. Haec pluribus sum prosequutus quòd sunt multi qui Moseos librum ducto argumento de rudi cortice uerborum tanquam aliquid de medio & tri uiale contemnant & aspernentur, nihilque apud eos minus credibile quàm habere illum in recessu diuinius aliquid quàm quod fronte promittat. Quod si satis est confutatum iam illud creditu facile, sicubi de natura, de totius opi ficio mundi tractatum ab eo, id est, si qua in parte operis sui uelut agri cuiuspiam sint ab eo thesauri defossi omnis uerè philosophiae: Factum in primis hoc in hac parte ubi uel ex professo de rerum omnium emanatione à Deo de gradu, de numero, deordine partium mundanarum altissime philosopha tur. Propterea fuit decretum ueterum Hebręorum cuius etiam meminit Hierony mus ne hanc mundi creationem quisquam nisi matura iam aetate attingeret. Videbor igitur fortasse fecisse operaepretium si immoratus diutius exactiore cura & operosiore, ut licuit per nostram imbecillitatem studio rimatus sum intellectum Mosaicę lectionis: In cuius enarratione cum per multos ela borasse Latinos Graecosque uiderem. Praeterea Chaldaeos & Hebraeos interpretes ueteres nouosque prope innumerabiles ne cogitare quidem aude bam nouum aliquid super hac re uel scribere uel commentari. Caeterum memineram cautum Mosaica lege ne quis agrum suum penitus totumque demeteret. Sed intactam ex eo portionem pauperib. & egenis relinqueret qui mergites inde & manipulos ad famem tolerandam sibi acciperent.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
