Latin
3.5 to 3.7
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 3.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc cum uenisset in mentem sagacib. oculis lustrare coepi latissimos prophetae campos indagaturus an cum doctissimi interpretes non minus cultores legis fue rint quàm interpretes, iuxta legis edictum intactam partem aliquam reli quissent, nobis utpote infirmioribus demetendam. Vnde mihi ego quoque uel pauculas spicas decerperem imponendas aris ecclesiae quasi primitias frugum ne à priuilegijs templi ceu non uerus Israelita ceum penitus asymbolus eliminaret. Successit ex uoto res non quòd possum equidem quicquam quod illi non potuerunt, sed quod &illi de legis praecepto nolue runt industriae posteriorum uiam praestruere, &ea insuperest agri uastitas, ea foecunditas ut par illi frumentorum numerus nullus esse possit, ut quanquam &infinitae fere &ualentissimae operae in eo se totis uiribus exercuerint, dicere tamen euangelicum illud adhuc possumus: Messis multa, operarij pauci. Quae igitur super hoc libro uiri sanctissimi Ambrosius &Augustinus, Strabus item &Beda &Remigius &ex iunioribus Egidius &Albertus: Quę item apud Gręcos Philon, Origenes, Basilius, Theo doritus, Apollinarius, Didymus, Diodorus, Seuerus, Eusebius, Iosephus, Gennadius, Chrysostomus, scripserunt intacta penitus à nobis relinquentm: Cum &temerarium &superfluum sit in ea seagriparte infirmum hominem exercere ubi se pridem robustissimae mentes exercuerunt.