# Opera omnia 30

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/30

recurrens in causas ratiocinationis orbe circumuoluitur. Atque haec quidem si singula essent enarranda his, qui alibi ea non legerunt: non Moseos iam: sed Aristotelis Platonisque essemus interpretes. Corpus dicitur terra, quoniam terrosa & graui substantia est. Quare & de humo factum (ut scribit Moses) ho mini dedit appellationem. Verum inter terrenum corpus & coelestem animi substantiam opus fuit medio uinculo, quod tam distantes naturas inuicem compularet. huic muneri delegatum tenue illud & spiritale corpusculum, quod & medici & philosophi spiritum uocant. Quem & diuiniore esse natura quàm elementa & coelo proportione respondere, Aristoteles scribit, hic lux nuncupatur, quae cognominatio conuenire magis non posset philosophorum sententiae & medicorum, quorum omnium communis est consensus, esse illum substantia maxime lucida, & nulla re magis quàm lu ce gaudere, foueri & recreari. Accedit quòd quemadmodum omnis coelo rum uirtus (ut scribit Auicenna) uehiculo lucis ad terram transfertur, ita omnis animi uirtus, quem coelum uocauimus omnis potestas uita, scilicet motus & sensus lucido spiritu intercedente ad hoc corpus terrenum quod terram uocauimus commeat & transfunditur. Descendamus iam ad uer ba prophetae, apud quem primo uidemus creari coelum & terram, extrema, scilicet, nostrae substantiae uim rationalem & corpus terrenam quae postremo cum fit lux, id est, lucidius accedit spiritus, sic uniuntur, ut ex uespere & mane, id est, ex corporis nocturna & matutina animi natura unus sit ho mo. & quoniam (ut ostendimus) per hanc lucem omnis uitalis sensualisque uirtus ad terram nostram descendit, meritò ante lucis natale terra fuit inanis & uacua. Cui uitae motusque beneficia nisi per internuntium lumen participare suum coelum non poterat. Quare & statim causam adiunxit inanitatis, quia scilicet, super eam adhuc tenebrae erant luce nondum exorta.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
