# Opera omnia 301

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 301. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/301
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/301

Priuatio igitur absoluta, habitum absolutè, & propria & particularis priuatio proprium & particularem habitum respicit, & eius limites non excedit, quapropter aegritudo plena priuatio est, non semiplena, siue toti corpori eam ascribas, siue particulari membro. Febris enim perfecta priuatio est illius temperaturę quam nata est corrumpere. Ophthalmia etiam & si non totius boni quod in oculo est, tamen alicuius boni perfecta & propria priuatio est, quia totum illud bonum quod nata est perimere perimit, quando perfectam oculi sanitatem uisum uerò non auferat, & quatenus ophthalmia nihil aliud faciat. Turpitudo etiam, quia totum illud bonum quod potest auferre, scilicet perfectam partium composituram quae pulchritudo uocatur adimit perfecta priuatio est, & sic in reliquis considera, hoc etiam ex superabundanti dixerimus, caecitas qua caecitas malum est, qua malum nihil est, qua nihil non semiplena priuatio, quia si semiplena aliquid positiui relinqueret, quod non facit malum. Praeterea nulla priuatio in se, omne bonum priuat actu, ergo omnes priuationes essent semiplenae priuationes, quod est contra te, quia aliquas plenas, aliquas semiplenas esse contendis, connexio optima & necessaria, & quod assumpsimus hoc probamus argumento: Cum nullum bonum unquam inueniretur, si totalis quaedam & uniuersalis priuatio in rerum natura comperiretur, ut paulo ante ex Dionysij uerbis innuimus: Malum enim priuat particulare bonum, cum malum in bono sit, & uniuersale malum uniuersale bonum perimeret, si tamen inueniretur quod fieri potest. Et sic collige non semiplenas, sed plenas semper propriorum habituum priuationes reperiri. Decimaequartae obiectioni quae plures quaestiones continet, sigillatim respondeo. Primoque non omne malum boni aliquid relinquere, nisi in aliquo intelligas subiecto, quod malum ipsum non respiciat, uel illud subiectum cuius habitus à malo ipso perimitur accipias, nec illum oppositum habitui, quod tamen ei imponis & pro hypothesi aucuparis, asseruisse, nam ille malum aliquod inueniri quod, omne bonum ab eo natum auferri tollat penitus abunde testatus est, cum in epistolae secundae responsione te de hoc commonuerit, hunc in modum scribens, hoc certè considerare debueras, quod de imperfectis quibusdam malis ex ea quam adhuc retinent bonitatis admixtione conceditur ad ipsam immixta absolutamque mali na turam non esse transferendum, & ut planius ueritatem percipias non pi gebit explicare uim distinctionis malum bifariam considerari, potest absolute primo, & sub propria ratione mali, hoc est, inquantum nihil, secun do inquantum cuiusdam boni priuatio est, hoc est particulare malum, & hunc in modum malum acceptum boni aliquid subiectum duntaxat relinquit, quod non facit aliud malum quod omnino non ens est & nihil, quale chimeram dicimus cum subiectum aliquod aut habitum non respiciat.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
