# Opera omnia 302

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 302. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/302
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/302

Bt hac de causa omnino malum ab ipso & absoluta immixtaque mali natura uocitatur, hoc inquam malum, quod ut Dionysij in libro de diuinis nominib. uerbis utar, quia subiecto caret, nullo modo nusquam & nihil existens est. Chimera uero & si potentia dici bona possit, ob potentiam producendi ipsam quae in Deo est, tamen necens, nec bonum denominari potest. Si enim haec connexio, scilicet, aliquid potentia bonum est, igitur bonum est uirium potens esset, in authorem illius ictus retorquens. Adducere eum putarem ut fateretur omnia quae à Deo creari deberent, non autem ui natus rae fieri, & etiam quae corrupta sunt aliquid esse, & non esse aliquid. Nam si potentia creantis secundum eum & essent & bona essent, igitur & necessa rio essent aliquid, cum aliquid & bonum conuertantur parisque sint ambitus omnino. Quod uerò aliquid esse non posset, sic argumentabor ex nihilo aliquid fieri non potest, antequam creetur, chimera secundum te nisi creetur esse non potest, creatur igitur ex nihilo, igitur prius quàm crearetur ex nihilu non esset aliquid, ob potentiam igitur bonitatis quae in creatore est res absolutè bona denominari potest, alioquin ut nostro dialecticorum sermons utar fallatiua, secundum quid ad simplicitet committeretur. Mitto ea con sulto quae afferantur contra opinionem illam de aeternis, ut ita loquar quidditatibus & potentia obiectiua, & si illismet rationibus sententia tua infirmam ri forte posset, satisfit enim desiderio nostro, si chimeram dici non posse bo nam probauerimus, adde quòd & Auerroem in hac parte imitati, dicet possumus, ens in potentia, non esse ens, quando in commentarijs in quartum Metaphysices librum partitione quintadecima dixerit, id quod non est actu non esse ens. Ad illud quod iungis, scilicet chimeram ob id ens esse, quiali cet illa potentia producendi chimeram in Deo sit, nihilominus potentiam Dei & chimerae esse aliam & aliam ratione. Respondeo, Primo negare me posse, Dei potentiam & chimerae producendae diuersas esse ratione. Secundo licet gratis tibi concederetur potentias, scilicet illas esse diuersas, adhuc tua ratio quid probaret? cum chimera ens nuncupari nequaquam possit or potentiam se producendi quae in Deo esset. cum tantum absit potentiam illam nec chimeram nec aliquid intrinsecum chimerae enunciari posse utetiam distent in infinitum. Addis praeterea exclusa potentia Dei & cogitatione nostra chimeram non esse malam, cum malum priuatio sit, qua in subiecto participante bonitatem consistit, cui responsum uelim eadem distinctione qua paulo ante, cum chimera subiectum aliquod non respician sed absolutè mala sit, licet eam à nohis conceptam, scilicet, ipsam notionem chimerae quam mente gerimus, ut aliquid esse, ita bonam esse, chimeram ue rò ipsam nec aliquid esse, nec bonam esse pronunciare possimus.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
