# Opera omnia 303

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 303. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/303
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/303

Praeterea gestire uideris non improbatum quod attuleris solumque Simplicium id non dicere responsum esse. Item ais non dixisse te sentire Aristotelem omne omninoens uel per se uel per accidens esse, nec Thomae aliquid propterea falsum adscripsisse. Verum & si tot ab illo quem defendimus hac dere dicta sint, ut à me uerba fieri opus non uideatur, proposuerimque semel ab eo quoquomodo discussa non retractare, haec tamen ex superabundanti pro patruo dixerim, Simplicium, scilicet, qui à te saepius in iudicium citatus est, contra te saepius testimonium tulisse, quòd patruus non semel in responsionibus comminiscitur. Rursus scire uellem an defendendum susceperis non omne ens, aut per accidens, aut per se esse, de mente Aristotelis. Ille enim, quinto primae philosophiae libro, secat illud ens in ens per se, & per accidens demum in substantiam, & accidens secantur, quae priori partitionis mem bro continebantur, cum illud per se in decem partiatur genera, quorum unum est substantia, reliqua accidentia. Vellem ego à te nunc libentissimè doceri quale nam esset illud ens quod nec per se nec per accidens esset. Quòd si forte diceres diuisionem illam inens per se & per accidens assignationem esse complexi entis, ut in primis obiectionibus prodidisti, respondere non dubitarem te id ostendere uerè non posse, nec aut Aristotelis quapiam sententia, nec ratione idonea tuam opinionem fulcire, cum eo loco Aristoteles ens per se in decem partiatur genera, quorum unum sit substantia, & nouem accidentia, quae complexa entia forenemo credit, quando aduersum complexa distinguantur, Eoque loci Auerrois dicat ens per se diuidi per dictiones significantes, genera praedicamentorum. Dictio autem non est complexum ens. Sexto quoque metaphysicae idem Auerrois dicit, primam entis diuisionem esse in per se & per accidens. Prima autem esse non posset, quando eam diuisio complexientis anteiret, nec apud Thomam reperitur quinto metaphysicae libro diuidi ens complexum, ut asseruisti. Credi uerò non potest cum ens primo sit partitum in ens per se & per accidens, illudque per se sit in decem genera subpartitum quę incomplexa esse ostendimus, assignari eo loci diuisionem entis complexi, quando illud quod diuiditur de diuidentibus membris prędicari necesse sit, haecque ob id & si parum ad negocium pertineant, dicta sint, cum nec illud tuum dogma Aristotelicorum interpraetum placitis, nerationi consentaneum primori fronte mihi uideatur. Quod si fortè contrarium probaueris, gratissimum erit à grauissimo philosopho qualem te profecto existimo didicisse nonnihil. Caeterum dixit ille eatenus malum priuationem esse, quatenus priuatio formaliter erat negatio. Cuiaduersaris, inquiens, non constare aliam non esse affirmationis negationisque oppositionem, aliam priuationis & habitus, nec propterea si malum esset priuatio boni, malum & non bonum conuerti necesse esse. Quibus responsum uelim aliam esse priuationis oppositionem, aliam negationis, nec illum oppositum protulisse, sed propterea etiamnum sequi, quòd fi malum bono priuatiuè opponatur, malum & non bonum conuerti necesse esse.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
