# Opera omnia 306

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 306. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/306
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/306

Deum essesapientem ait Aegidius primo Sententiarum libro, sed non eo modo sapien tem quo nos intelligimus. Vnde dicit hanc esse causam cur Auerrois laMetaphysicae has quae Deo attribuimus praedicationes propositionibus mathematicis similes esse pronunciet, quorum more, ea quae intelligimus sunt in rebus, sed non eo modo quo intelligimus cum lineam quae ess in materia, non ea ratione quae est in materia intelligamus. Sed quid te mul tis moror cum uel paucis ueritatis huiusce quam asserimus te certiorem reddere possum, ut scilicet, cognoscas quicquid de Deo praedicamus longe aliud quàm concipimus & enunciamus significare. Ait ipsemet lesus Christus, Dei uirtus & Dei sapientia & ueritas, teste loannis Euangelio, Deus spiritus est. Ait Dionysius, libro de Mystica theologia, de Deo uerba faciens, ineffabilem deitatem contemplans, multaque illi praedicata quae nos attribuimus remouens, neque spiritus est quantum scire ipsi possumus. Vide igitur, nolle Dionysium spiritum eo modo quo nos spiritum scire possumus de Deo enunciari, per quae ultima uerba legentes edoce re uerum forè Deum spiritum esse, ut Christi Euangelio consentiret, & ta men non eo modo spiritum esse quo nos spiritum intelligimus, ne Dd naturam à nobis per aliquod nomen exprimi uerè posse crederemus. Quanta uero sit Dionyfij authoritas, quantum ipsius sacratissima degmata, ab omnibus theologis, qui Parisiorum gymnasia coluerunt, sint elata laudibus, & celebrata, licet putauerim te non latuisse, cum tamenpa truus in responsionibus obiectationum tuarum innuerit te inter dispitandum Dionysij dicta non magnopere libenter admisisse, scias uelimsidissimum illum Pauli Apostoli in Christi fide discipulum extitisse, cuius ope Deus eum uoluit relictis gentilium erroribus ueritatem & agnosco re & sequi, & martyrij corona pro Christi fide donari. Gregorium de eius doctrina Martinumque Pontificem in synodo Romae contra haereticos tolebrata magna dixisse. Damascenum aliosque complures summis eum laus dibus extulisse, ab haereticis eius libros occultatos longo tempore fide lium mentes latuisse, uerbumque fuisse Constantini philosophi, qui omnes eius libros memoriae commendauerat, quòd si à pluribus patribus qui cum haereticis & sacrosanctae catholicae ecclesiae hostibus magna belis pugnarunt, Dionysius habitus fuisset, quamtotius eos & facillimè (quod & tardè & magnis exanclatis laboribus postea ab eisdem factum est) de hostibus fuisse triumphum consequutos. Cum uero probare intendis Deum dici posse Deum ob nominis rationem quae de nomine praedicatur, Dico tefrustra (mi Antoni) laborare, nam non enuncias aliquid de Deo sed dehoc nomine Deus, quod ut clarius intelligatur, latius explicabo. Nam quaeram ego à te quid per aquam pro ratione nominis designasti concipias, si nihil concipis, nihil erras (ut uerbis utar parrui.) Si aliquid concipis, quaero iterum, si concipis tanquam id de quo aliquid possit enunciari, si hoc modo sumis, etiam non erras, quia iterum illud, a. uicem subiecti non prędicati obtinebit.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
