# Opera omnia 307

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 307. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/307
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/307

Si conciperes illud quod de eo enunciatur longè aberrares, tum in infinitum ipse Deus majus sit omni eo quòd potes concipere, quem etiamnum Platonicus Apuleius in libro deplatonis dogmate indictum appellat & innominabilem, ipsiusque Platonis hac de re uerba sunt, ab ipso Apuleio Latina facta. Deum quidem inuenisse haud facile est, intellexisse impossibile, omnes itaque de Deo affirmationes improprias esse dicamus, quando quodcunque non solum dicere, sed & concipere uellemus, ille in infinitum excedat. Quin etiam non modo in hoc ignorationis & miseriae terreno carcere retenti, sed nec in ipsa Dei fruitione qua perfectè beamur in coelis constituti, compraehendere Deum, sed appręhendere tantum, ut nostrorum theologorum uerbis utar, facultas nobis condonabitur. Pręterea pugnare inuicem has oppositiones credis, scilicet, Deus est supra id quod concipi potest, & aliquid de Deo affirmari non potest, & ais, sit no minis diffinitio supraid quod concipi, & argumentum militabit. Sed sol uitur, cum enim dicitur affirmationes de Deo adduci proprias non posse, intelligi datur praedicatum non reperiri, quod Dei naturam integrè repręsentet. Haec uerò oratio, scilicet supra id quod concipi potest, nihil aliud significat quàm Deum concipi non posse, & quid sit Deus non posse sciri. Dicunt igitur haec uerba non solum quid sit Deus, sed non posse sciri quid sit. Vim igitur negandi potius quàm affirmandi obtinent. Sed licet ibidem ut affirment ob id tamen argumentum tuum non militabit, alioquin de aliqua re nobis ignota quam quis scire cuperet ac de eius essentia nos punctaret: Respondere siscitanti possumus, est id quod nescimus, quod non no uimus, quod adhuc mente non concepimus nec concipere quimus, non uideretur satisfactum petitioni illius? ut posset hoc dogmate percepto de re illa affirmatiuè aliquid enunciare sed negatiuè, nisi fortè quis inueniretur qui posset alijs intimare quid esset illa res, quae ut penitus hominibus ignota supraque captum cogitationum omnium foret, ita nec à seipso aut cognosci aut concipi posset. Et Simonides igitur, & consulens eum Tyrannus, nouerant Dei nomen maximum quid repraesentare, & tamen unus eorum quid esset Deus scire cupiebat, alter se scire negauit. Praeterea uteris tali connexione. Deus est supra omne id quod concipi potest, ergo Deus concipi non potest, alioquin ipsum supra seipsum foret, non igitur amari potest, nec coli. Respondeo Deum à seipso tantum, si cuti est, concipi integrè posse & à nullo alio intellectu, nec propterea sequi, non posle aut amari, aut coli, concipimus enim tantam esse deitatem omnipotentia praeditam, in infinitum creaturas omnifaria uirtute superantem, ut eam nisi ex affectibus non possimus concipere, & hac admiratione excitati concalefactique in eius amorem exardescimus, concipimus effectus, & eum esse summum bonum, & admiramur & colimus & amamus, nam cognitis his perfectè quae fecit Deus ut Themistij uerbis utar, in admirationem commendationemque sui, omnium animos atque ora conuertit.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
