Latin
308.6
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 308.6
Unproofread scanNot analysed yet
Cum ipsum esse quod Deus est (ut nemo diffitetur) non sit, cuius participatu non modo omnia sunt quae sunt, sed &ab eo depedent &momentis omnibus conseruantur: non modo ut omnes theologi praesertim Thomas copiosib simè docent, sed etiam ut à Platone in Timaeo asseueratum est, impossibile est aurum esse, quòd ipsius esse gratia ipsiusque participatione existi Praeterea si Deus non est, igitur infinitum est, entia omnia praeter Deum fi nita sunt, certisque terminis contenta, hancque quam habent limitatam in na turam Dei opere &gratia habere possidereque haud dubium est, quamobrem Platonem aiunt eius sectatores Deum in Philebo terminum uocasse, quia formis quasi mensuris passim distributis omnia terminaret.