# Opera omnia 31-2

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, CAPVT TERTIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/31-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/31-2

CAPVT TERTIVM. QEstat ut exponamus quid sit quod ait aquas quae sunt sub coelo, id Aest, sensuales uires quae sub parte sunt rationali congregari ad locum unum. Manifestissimum autem hoc non omnino rudibus philosophiae. Nam sensitiuae omnes uirtutes ad sensum quem ex re ipsa uocamus com munem, hic autem si Aristotelem sequimur est in corde, uti flumina ad mare confluunt. Nec absurde dixerimus ab eo mari quinque corporis sensus, quos uidemus auditum, uisum, gustum, tactum, olfactum, quasi quinque maria mediterranea diffusos intrare corporis continentem, quae aperta in Theetheto Platonis sententia fuit, & quoniam ex perfectione sensitiuarum uirium quam ex hac ad suum fontem collectione intelligimus corpori quod uocamus terram, & uita & salus & nutrimentum prouenit, recte: post illam aquarum congregationem terram inducit statim uiridem & florescentem. Praestiti enim a naturasensus omnibus mortalibus ad uitam cor pori salutemque procurandam, ut per eos cognoscant quae sibi noxia, quae salutaria, tum cognita per appetentiam sensibus annexam illa respuant, hęc desiderent, postremo per coniugen potestatem motricem fugiant mala, utilia prosequantur. Videt oculus cibum, olfaciunt nares, accedunt pedes, capiunt manus, palatum experitur. Quae omnia ideò dicimus ut cognosca mus apte coniunctam stabilimento aquarum, id est, sensitiuarum uirium, terrae quae iamdiu nobis corpus significat uberem foelicitatem.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
