# Opera omnia 313

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNIS FRANCISCI PICI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/313
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/313

IOANNIS FRANCISCI PICI MIRANDVLAE, IN Orationem & Epistolas loannis Pici patrui, &c. Argumentum. Ccipe Lector & has loannis Pici Mirandulae lucubrationes leuioris curae opera, quas fortè nec ipse uiuens inuulgasset, nec nos nisi Acelebratorum hominum crebris adhortamentis excitati. Leges pri mum orationem elegantissimam iuuenili quidem alacritate dictatam, sed à doctioribus prae doctrinae & eloquentiae fastigio saepius admiratam. Nec te moueat si plurima in eius calce conuisuntur quae & in apologiae sunt inserta procemio, quando illud foras publicauerit, hanc domi semper tenuerit, nec nisi amicis commmunem fecerit. Videbis plęraque antiquorum do gmata abstrusa prius in aenigmatis & fabularum inuolucris ingeniosissime reserata, conatumque illum & robore & delinimentis oratorijs ostendere quàm priscorum sapientum poëtica theologia nostrae theologię my sterijs ancillaretur, atque utriusque nodis quibusdam enodatis ad literarias palaestras homines inuitare. In his enim per id tempus frequentissimus fuit, quas postea quasi grauiorum studiorum pręludialudicrasque pugnas derelinquens, ad ea quae iam emisimus, quęque sumus in posterum emissuri emolienda conuertit animum. Leges & nonnullas epistolas (omnes enim collegisse laboriosissimum) alias familiares, tùm per ętatem teneram, tùm prouectiorem scriptitatas, alias postquam totum pectus Deo dicauit sanctissimis refertas monitis exaratas, illas & doctrinam & eloquentiam olere copiosissimè deprehendes, has & utrunque affatim sapere & Christi amorem praeter haec uberrimè spirare percipies. EHOMINIS DIgnitate, loannis Pici Mirandulae concordiae Comitis Oratio. GI Patres Colendissimi in Arabum monumentis interrogatum Abdalam Sarracenum, quod in hac quasi Mundana scaena, admirandum maxime spectaretur: Nihil spectari homine admirabilius respondisse. Cui sententiae illud Mercurij adstipulatur: Magnum o Asclepi miraculum est homo. Horum dictorum rationem cogitanti mihi non satis illa faciebant, quae multa de humanae naturae praestantia afferuntur à multis, esse homi nem creaturarum internuntium, superis familiarem, regem inferiorum senDd suum. suum perspicacia rationis indagine, intelligentiae lumine, naturae interprętem, stabilis aeui & fluxi temporis interstitium, & (quod Persae dicunt) mundi copulam, imo hymenaeum, ab angelis teste Dauide paulo deminu tum. Magna haec quidem, sed non principalia, id est, quae summae admira tionis priuilegium sibi iure uendicent.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
