Latin
IOANNIS FRANCISCI PICI
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 314
Unproofread scanNot analysed yet
Cur enim non ipsos angelos &bea tissimos coeli choros magis admiremur: Tandem intellexisse mihi sum uisus, cur felicissimum, proindeque dignum omni admiratione animal sit ho mo, &quae sit demum illa conditio, quam in uniuersi serie sortitus sit, non brutis modo, sed astris, sed ultramundanis mentibus inuidiosam. Res supra fidem &mira. Quidni? Nam &propterea magnum miraculum &admirandum profecto animaliure homo &dicitur &existimatur. Sed quaenam ea sit audite Patres, &benignis auribus pro uestra humanitate hanc mihi operam condonate. Iam summus Parer architectus Deus, hanc quam uidemus mundanam domum diuinitatis, templum augustissimum, arcanae legibus sapientiae fabrefecerat. Supercoelestem regionem mentib. decorarat, aethereos globos aeternis animis uegetarat, excrementarias ac foeculentas inferioris mundi partes omnigena animalium turba complerat. Sed operem consummato, desiderabat artifex esse aliquem qui tanti operis rationem perpenderet, pulchritudinem amaret, magnitudinem admiraretur. Idcirco ian rebus omnibus (ut Moses Timaeusque testani) absolutis, de producendo ho mine postremò cogitauit. Verum nec erat in architypis unde nouam sobolem effingeret, nec in thesauris, quod nouo filio hęreditarium largiretur, necili subsellijs totius orbis, ubi uniuersi contemplator iste sederet. Iam plena omnia omnia summis, medijs, infimisque ordinib. fuerant distributa. Sed non erat paternae potestatis in extrema foetura, quasi effoetam defecisse. Non eratsam pientiae, consilij inopia in re necessaria fluctuasse. Non erat benefici amoris ut qui in alijs esset diuinam liberalitatem laudaturus, in se illam damnaretue geretur. Statuit tandem optimus opifex, ut cui dari nihil proprium poterat commune esset quicquid priuatum singulis fuerat. Igitur hominem accen pit indiscretae opus imaginis, atque in mundi positum meditullio, sic est alloquutus: Nec certam sedem, nec propriam faciem, nec munus ullum peculiarem tibi dedimus ò Adam, ut quam sedem, quam faciem, quae munera tute optaueris, ea pro uoto, pro tua sententia, habeas &possideas. Definita caeteris natura intra praescriptas à nobis leges coërcetur: Tu nullis angustijs coer citus, pro tuo arbitrio, iu cuius manu te posui, tibi illam praefinies. Medium te mundi posui, ut circumspiceres inde commodius quicquid est in mundo. Nec te coelestem, neque terrenum, neque mortalem, neque immortalem fecimus, ut tuijpsius quasi arbitrarius honorariusque plastes &fictor, in quam malueris tute formam effingas. Poteris in inferiora quae sunt bruta degenerare. Poteris in superiora quae sunt diuina ex tui animi sententia regenerari. O summam Dei patris liberalitatem, summam &admirandam hominis felicitatem. Cui datum id habere quod optat, id esse quod uelit.