Latin
IOANNIS FRANCISCI PICI
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 317
Unproofread scanNot analysed yet
Tum bene compositam ac expiatam animam naturalis phi losophiae lumine perfundamus, ut postremo diuinarum rerum eam cognitione perficiamus, &ne nobis nostri sufficiant, consulamus Iacob patriar cham, cuius imago in sede gloriae sculpta coruscat. Admonebit nos pater sapientissimus in inferno dormiens, mundo in superno uigilans. Sed admonebit per figuram (ita eis omnia contingebant) esse scalas ab imo solo ad coeli summa protensas, multorum graduum serie distinctas, fastigio Dominum insidere, contemplatores angelos per eas uicibus alternantes ascendere &descendere. Quod si hoc idem nobis angelicam affectantibus uitam factitandum est, quaeso quis Domini scalas uel sordidato pede, uel male mundis manibus attinget? Impuro ut habent mysteria purum attingere nefas. Sed qui hi pedes? quae manus? Profecto pes animae, illa est portio despicatissima, qua ipsa materiae tanquam terrae solo innititur, altrix inquam, potestas, &cibaria, fomes libidinis, &uoluptariae mollitudinis ma gistra. Manus animae curirascentiam non dixerimus, quae appetentiae propugnatrix pro ea decertat, &sub puluere ac sole praedatrix rapit. Quae illa sub umbra dormitans, helluetur has manus, hos pedes, id est, totam sen sualem partem in qua sedet corporis illecebra, quae animam obtorto (ut aiunt) detinet collo, ne à scalis tanquam prophani pollutique reijciamur, morali philosophia quasi uiuo flumine abluamus. At nec satis hoc erit si per lacob scalam discursantibus angelis comites esse uolumus, nisi &à gradu in gradum ritè promoueri, &a scalarum tramite deorbitare nusquam, &reciprocos obire excursus bene apti prius instructique fuerimus. Quod cum per artem sermocinalem siue rationariam erimus consequuti, iam Cherubico spiritu animati per scalarum, id est naturae gradus philosophan tes à centro ad centrum omnia peruadentes. Nunc unum quasi Osirim in multitudinem ui Titanica discerpentes descendemus, nunc multitudinem quasi Osiridis membra in unum ui Phoebea colligentes, ascendemus, donec in sinu patris qui super scalas est, tandem quiescentes theologica felicitate consummabimur. Percontemur &iustum lob qui foedus inijt cum Deo uitae prius quàm ipse ęderetur in uitam, quid summus Deus in decem illis centenis millibus qui assistunt ei potissimum desideret, pacem utique respondebit. Iuxta id quod apud eum legitur, qui facit pacem in excelsis, &quoniam supremi ordinis monita, medius ordo inferioribus interpretatur. Interpretetur nobis lob theologi uerba Empedocles philo sophus: Hic duplicem naturam in nostris animis sitam, quarum altera sursum tollimur ad coelestia, altera deorsum trudimur ad inferna, per litem &amicitiam, siue bellum &pacem ut sua testantur carmina, nobis significat, in quibus selite &discordia actum furenti similem, profugum à dijs, in altum iactari conqueritur.