# Opera omnia 323

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNIS FRANCISCI PICI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/323
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/323

Horum ego obiectamentis & manus illico dedissem, si ita quam profiteor philosophiam me edocuisset, & nunc illa ita me docente non responderem, si rixandi iurgandique proposito constitutam hanc inter nos disceptationem crederem. Quare obtrectandi omne lacessendique propositum, & quem scribit Plato, à diuino semper abesse choro, à nostris quoque mentibus facessat liuor, Et an disputandum à me, an de tot etiam quaestionibus amice incognoscamus. Primum quidem ad eos qui hunc publicè disputandi morem calumniantur, multa non sum dicturus, quando haec culpa, si culpa censetur, non solum uobis omnibus doctores excellentissimi qui saepius hoc munere non sine summa & laude & gloria functi estis, sed Platoni, sed Aristoteli, sed probatissimis omnium aetatum philosophis mecum est communis. Quibus erat certissimum nihil ad consequendam, quam quaerebant ueritatis cognitionem sibi esse potius quàmut essent in disputandi exercitatione frequentissimi. Sicut enim per eymnasticam corporis uires firmiores fiunt, ita dubio procul in hac quasiliteraria palaestra animi uires & fortiores longè & uegetiores euadunt. Nec crediderim ego, aut Poëtas aliud per decantata Palladis arma, aut He braeos cum oyng ferrum sapientum symbolum esse dicunt, significasse nobis quàm honestissima hoc genus certamina adipiscendae sapientiae oppido quàm necessaria. Quo fortè fit ut & Chaldaei in eius genesi qui philosophus sit futurus illud desiderent, ut Mars Mercurium triquetro aspectu conspiciat, quasi si hos congressus, haec bella substuleris, somniculosa & dormitans futura sit omnis philosophia. At uerò cum his qui me huic prouinciae imparem dicunt, difficilior est mihi ratio defensionis: Nam si parem me dixero, forsitan immodesti & de se nimia sentientis, si imparem fatebor, temerarij & inconsulti notam uideor subiturus. Videte quas incidi angustias, quo loco sim constitutus, dum non possum sine culpa de me promittere, quod non possum mox sine culpa non praestare. Fortè & illud lob afferre possem, spiritum esse spiritum esse in omnibus: & cum Timotheo Audite, nemo contemnat adolescentiam tuam. Sed ex mea uerius hoc conscientia dixero, nihil esse in nobis magnum uel singulare. Studiosum me fortè & cupidum bonarum artium non inficiatus, docti tamen nomen mihi nec sumo nec arogo. Quare & quod tam grande humeris onus imposuerim, non fuit propterea quòd mihi conscius nostrae infirmitatis non essem: Sed quod sciebam hoc genus pugnis, id est, literarijs esse peculiare, quod in eis lucrum est uinci. Quo fit ut imbecillissimus quisque, non detractare modo, sed appeterr ultro eas iure possit & debeat. Quandoquidem qui succumbit, beneficium à uictore accipit non iniuriam, quippe qui per eum & locupletior domum, id est, doctior & ad futuras pugnas redit instructior.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
