Latin
IOANNIS FRANCISCI PICI
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 325
Unproofread scanNot analysed yet
In Francisco arce &acutum. In Alberto priscum, amplum &grande. In Hen rico ut mihi uisum est, semper sublime &uenerandum. Est apud Arabes in Auerroe firmum &inconcussum. In Auempace, In Alpharabio graue et meditatum. In Auicenna diuinum atque Platonicum. Est apud Graecos in uniuersum quidem nitida, in primis &casta philosophia. Apud Simplicium locuples &copiosa. Apud Themistium eleoans &compendiaria. Apud Alexandrum constans &docta. Apud Theophrastum grauiter tlaborata. Apud Ammonium enodis &gratiosa. Et si ad Platonicos te conuerteris, ut paucos percenseam. In Porphyrio rerum copia &multiju ga religione delectaberis. In Iamblico secretiorem philosophiam &barba rorum mysteria ueneraberis. In Plotino primum quicquam non est quod admireris, qui se undique praebet admirandum, quem de diuinis diuinè, de humanis longè supra hominem docta sermonis obliquitate loquentem sudantes Platonici uix intelligunt. Praetereo magis nouitios, Proculum Asiatica fertilitate luxuriantem, &qui ab eo fluxerunt. Damascium, Olympiodorum &complures alios, in quibus omnibus illud π θεῖον, id est, diuinum peculiare Platonicorum symbolum elucet semper. Accedit quod si qua est secta quae ueriora incessat dogmata &bonas causas ingenij calumnia ludificetur, ea ueritatem firmat non infirmat, &uelut motu quassatam flammam excitat non extinguit. Hac ego ratione motus non unius modo (ut quibusdam placebat) sed omnigenae doctrinae placita in medium afferre uo lui, ut hac complurium sectarum collatione, ac multifarię discussione phi losophiae, ille ueritatis fulgor cuius Plato meminit in epistolis, animis nostris quasi Sol oriens ex alto clarius illusceret. Quid erat si Latinorum tan tum, Alberti scilicet, Thomae, Scoti, Aegidij, Francisci, Henricique, philoso