Latin
327
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 327
Unproofread scanNot analysed yet
Quae uera esse nullo modo possunt si per numerandi artem, eam artem intellexerunt cuius nunc mercatores in primis sunt peritissimi, quod &Plato testatur exerta nos admonens uoce ne diuinam hanc arithmeticam, mercatoriam esse arithmeticam intelliga mus, Illam ergo arithmeticam quae ita extollitur, cum mihi uidear post mul tas lucubrationes exploratam habere huiusce rei periculum facturus, ad quatuor &septuaginta quaestiones quae inter physicas &diuinas principales existimantur, responsurum per numeros publice mesum pollicitus. Proposuimus &Magica theoremata, in quibus duplicem esse magiam significauimus, quarum altera daemonum tota opere &authoritate constat, res mediusfidius execranda, &portentosa. Altera nihil est aliud cum bene exploratur quàm naturalis philosophiae absoluta consummatio. Vtriusque cumeminerint Graeci illam magiae nullo modo nomine dignantes γοκτείαν huncupant. Hanc propria peculiarique appellatione μαγείαν, quasi perfectam, summamque sapientiam uocant. Idem enim ut ait Porphyrius Persarum lingua magus sonat quod apud nos diuinorum interpres &cultor. Magna autem, imò maxima Patres iuter has artes disparilitas &dissimilitudo. Illam non modo Christiana religio, sed omnes leges, omnis benè instituta Respub. damnat &execrat. Hanc omnes sapientes, omnes coele stium &diuinarum rerum studiosae nationes approbant &lectuntur. Illa artium fraudulentissima, haec altior sanctiorque philosophia. Illa irrita &lana, haec firma fidelis &solida. Illam quisquis coluit semper dissimulauit, quòd in authoris esset ignominiam &contumeliam, ex hac summa literarum claritas gloriaque antiquitus, &penè semper petita. Illius nemo linquam studiosus fuit uir philosophus &cupidus discendi bonas artes, ad hanc Pithagoras, Empedocles, Democritus, Plato, discendam nauigauere, hanc praedicarunt reuersi, &in arcanis praecipuam habuerunt. Illa ut nullis rationibus, ita nec certis probatur authoribus, haec clarissimis quasi parentibus honestata, duos praecipuè habet authores Xamolsidem, quem imitatus est Abbaris Hyperboreus, &Zoroastrem non quem forte creditis, sed illum Oromasi filium. Vtriusque magia quid sit Platonem si percontemur respondebit in alcibiade. Zoroastris magia non esse aliud quàm diuinorum scientiam, qua filios Persarum reges erudiebant, ut ad exem plar mundanae Reip. suam ipsi regere Rempub. edocerentur. Respondebit in Carmide magiam Xamolsidis esse animi medicinam, per quam silicet animo temperantia, ut per illam corpori sanitas comparatur. Horum uestigijs postea perstiterunt Corandas, Damigeron, Apollonius, Ho stanes, &Dardanus. Perstitit Homerus, quem ut omnes alias sapientias, ita hanc quoque sub sui Vlyxis erroribus dissimulasse, in poëtica nostra Theologia aliquando probabimus. Perstiterunt Eudoxus &Hermippus. Perstiterunt ferè omnes qui Pithagorica Platonicaque mysteria sunt perscru tati. Ex iunioribus autem qui eam olfecerint tres reperio, Alchindum Arabem, Rogerium Baconem, &Guilielmum Parifiensem.