Latin
329.5 to 329.6
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 329.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Esdras tunc ecclesiae pręfectus, post emen datum Moseos librum cum planè cognosceret per exilia, caedes, fugas, ca ptiuitatem gentis Israëliticae, institutum à maioribus morem tradendae per manus doctrinae seruari non posse, futurumque ut sibi diuinitus indulta coele stis doctrinae arcana perirent, quorum commentarijs non intercedentibus durare diu memoria non poterat, constituit ut conuocatis qui tunc supererant sapientibus afferret unusquisque in medium, quae de mysterijs legis memoriter tenebat, adhibitisque notarijs in septuaginta uolumina (Tot enim ferè in Finedrio sapientes) redigerentur. Qua de re ne mihi soli credatis Patres: Audite Esdram ipsum sic loquentem: Exactis quadraginta diebus loquutus est altissimus dicens: Priora quae scripsisti in palam pone, legant digni &indigni, nouissimos autem septuaginta libros conseruabis ut tradas eos sapientibus de populo tuo: In his enim est uena intellectus &sapientiae fons, &scientiae flumen, atque ita feci. Haec Esdras ad uerbum. Hi sunt libri scientiae Cabalae, in his libris merito Esdras uenam intellectus, id est, ineffabilem, de supersubstantiali deitate Theologiam, sapientiae fontem, id est, de intelligibilib. angelicisque formis exactam metaphysicam, &scientiae flumen, id est, de rebus naturalibus firmissimam Philosophiam esse, clara in primis uoce pronunciauit.