Latin
CAPVT SEXTVM
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 33-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT SEXTVM. VIdete autem quàm his quae diximus adamussim conueniat quod subijcitur factum à Deo hominem ad suam imaginem ut praeesset piscibus, auibus &bestijs, quae tum aquae tum terra produxerant, &quidem de homine iam supra disputabamus, sed nunc primum in eo Dei imaginem intelligimus. Vnde illi in bruta ditio &imperium. Sic etenim à natura institutus homo ut ratio sensibus dominaretur, frenareturque illius lege omnis tum irae, tum libidinis furor &appetentia, sed obliterata imagine Dei per maculam peccati coepimus miseri &infoelices seruire bestijs nostris, &cum rege Chaldaeo diuersari inter illas humi procumbere cu pidi terrenorum, obliti patriae, obliti patris, obliti regni, &datae in nobis in priuilegium pristinae dignitatis. Scilicet homo cum in honore esset non intellexit, sed comparatus est iumentis insipientib. &similis factus est illis.