# Opera omnia 33-2

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, CAPVT SEXTVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/33-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/33-2

CAPVT SEXTVM. VIdete autem quàm his quae diximus adamussim conueniat quod subijcitur factum à Deo hominem ad suam imaginem ut praeesset piscibus, auibus & bestijs, quae tum aquae tum terra produxerant, & quidem de homine iam supra disputabamus, sed nunc primum in eo Dei imaginem intelligimus. Vnde illi in bruta ditio & imperium. Sic etenim à natura institutus homo ut ratio sensibus dominaretur, frenareturque illius lege omnis tum irae, tum libidinis furor & appetentia, sed obliterata imagine Dei per maculam peccati coepimus miseri & infoelices seruire bestijs nostris, & cum rege Chaldaeo diuersari inter illas humi procumbere cu pidi terrenorum, obliti patriae, obliti patris, obliti regni, & datae in nobis in priuilegium pristinae dignitatis. Scilicet homo cum in honore esset non intellexit, sed comparatus est iumentis insipientib. & similis factus est illis.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
