# Opera omnia 33-3

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, CAPVT PRIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/33-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/33-3

Quia si intellectum quasi oculum capimus qui non ex se, sed lucis participatione uidet, cum Deus sit lux, lux enim est ueritas, & uisio actio sit qua oculus lucem attingit, non eget Deus hac operatione qui est ipsa lux, tanto a rerum omnium ignoratione quàm ange li remotior, quanto abest magis à tenebris lucis natura quàm oculi. Sed redeamus ad angelos. Oculus, id est, substantia intellectualis non omnino est simplex, alioquin aduentantis lucis compositionem non pateretur: hinc commu ne proloquium constare angelos ex actu & potentia, quanquam anxia est dispu tatio quid ille actus, quid illa potentia, & quae ratio compositionis, quid item Auerrois Arabs uoluerit, cum utrumque intellectum & eum qui actu, & eum qui potentia est in omnib, citra Deum intellectib. esse dixerit, sed sufficit nobis quantum attinet ad hunc locum communis sententia utcumque accipiatur. Haec quae diximus omnia aperit nobis Moses in primo die. Partitur enim substantiam angeli in coelum, & terram, naturam, scilicet actus & naturam potentię. Eadem aut res uti diuersas proprietates: Ita & diuersa habet cognomina. Qua re hic idem actus dum uti uirtus uisum oculo largiens utque potentiae con summatio accipitur, dicitur coelum, quod ea sit habitudine ad potentiam, qua est coelum ad terram. Rursus qua lucis indigus est nec obire per se proprium munus intelligentiae potest per aquas figuratur. Corpus luminis quidem capax sua tamen natura minime lucens. Est & alia ratio si militudinis quòd iste actus potentiae, quam terram uocat, uti aqua terrae proximè adest: Sed iam uerbis prophetae congrediamur: Creauit Deus coelum & terram, naturam actus & naturam potentiae, ex quibus angelus constat, & terra quidem, id est, potentia inanis est & uacua, inanis actu uacua luce, quam non nisi aquis intercedentib. excipit, & quoniam circa idem fiunt contraria ad idemque pertinet hospitari lucem & tenebras: adiunxit, & tenebrae erant super faciem abyssi. Neque dixit super terram. Abyssus enim nihil est aliud, nisi uoca bulo abutamur, quam aquarum profunditas. Super has aquas ferebatur spiritus Domini, spiritus utique qui ab apostolo Iacobo pater luminum dicitur, à quo mox super eas, id est, super angelicas mentes lux intelligibilium formarum exoritur. Quod intellexerunt forte & Saraceni dicentes, eductos angelos à Deo de tenebris ad lucem, adimpletosque aeterna laetitia. Intelligentiam enim uoluptas consequitur, qua nulla maior, qua nulla uerior, nulla est permanentior.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
