# Opera omnia 33

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, QUINTVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/33

mouemur, alij ad corpus, alij ad sensum interiorem, quem phantasiam uocant philosophi magis attineant. Ad corpus spectare mihi uidentur qui uel ad cibum uel ad Venerem impellunt. Nam hi nobis dati à Deo tum ad tutelam corporis quod nutrimus, tum ad liberorum procreationem, in quibus sumus superstites cum in nobis ipsis occumbimus, ijsdem nos abutimur allecti plus quàm decet uoluptatis illecebra, per gulam & per libidinem curam carnis (ut inquit Paulus) facientes in desiderijs. In cuius uerbis id annotandum, non esse dictum carnis curam feceritis, sed ne feceritis in desiderijs, quia, scilicet, utendum illis ad necessitatem, non etiam ad uoluptatem, multo minus nostra foelicitas in eis constituenda: hos ergo affectus per iumenta & feras intelligamus, qui terrae potius quàm aquarum foetus dicuntur, quia per crassioris huius corporis membra & explentur & excitantur, & nobis ad eius salutem procurati à Deo fuerunt, quanquam illis fiant exitio, qui & crapulis marcescunt & uenere dissoluuntur. Ad aquas autem, id est, sensum imaginationis affectiones illas referamus, quae spiritales magis & nostrae potiùs cogitationis quam carnis soboles dici possunt. Quod genus sunt quae ad honores, ad iram, ad ultionem, & cognatas his reliquas affectiones nos uocant. Necessaria haec & utilia modice utentibus. Irascendum enim sed intra modum, & ultio sępeopus iustitię, & sua unicuique tuenda dignitas, nec recusandi honores, qui honestis artibus comparantur. Quod ideo dico, ne cum haec bruta quae sensuales ap petentias indicant Deus creauerit creatisque benedixerit, si sint mala ex sua natura credamus cum Manichaeis à malo principio & non à bono potius Deo condita fuisse. Bona igitur illa omnia & homini necessaria, sed nos inde ad ambitionem, furorem, excandescentiam, superbiamque excedentes, mala facimus nostra culpa, quae ille optimus instituerat.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
