# Opera omnia 330

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 330. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/330
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/330

Hi libri Sixtus quartus Pontifex Maximus qui hunc sub quo uiuimus feliciter Innocentium octauum, proxime antecessit: maxima cura studioque curauit ut in publicam si dei nostrae utilitatem Latinis literis mandarentur. Iamque cum ille decessit tres ex illis peruenerant ad Latinos. Hi libri apud Hebraeos hac tempestate tanta religione coluntur, ut neminem liceat nisi annos quadragintana tum illos attingere. Hos ego libros non mediocri impensa mihi cum comparassem, summa diligentia, indefessis laboribus cum perlegissem, uidi in illis (testis est Deus) religionem non tam Mosaicam quàm Christianam: Ibi Trinitatis mysterium, ibi uerbi incarnatio, ibi Messiae diuinitates, ibi de peccato originali, de illius per Christum expiatione, de coelesti Hieruus, salem, de casu dęmonium, deordinibus angelorum, de purgatorijs, deinferorum poenis. Eadem legi quae apud Paulum & Dionysium, apud Hisronymum & Augustinum, quotidie legimus. In his uero quę spectant ad philosophiam Pithagoram prorsus audias & Platonem, quorum decre ta ita sunt fidei Christianae affinita, ut Augustinus noster immensas Des gratias agat, quod ad eius manus peruenerint libri Platonicorum. In pli num nulla est fermè de re nobis cum Hebraeis controuersia, de qua exir bris Cabalistarum ita redargui conuincique non possint, ut ne angulus qui dem reliquus sit in quem se condant. Cuius rei testem grauissimum habeo Antonium Cronicum uirum eruditissimum, qui suis auribus cum apuo eum essem in conuiuio audiuit Dactylum Hebraeum peritum huius scies tiae in Christianorum prorsus de Trinitate sententiam pedibus manibusu descendere. Sed ut ad meae redeam disputationis capita percensenda. Abtulimus & nostram de interpretandis Orphei, Zoroastrisque carminibus sententiam. Orpheus apud Graecos fermè integer. Zoroaster apud eos mancus, apud Chaldaeos absolutior legitur. Ambo priscae sapientiae crediti patres & authores. Nam ut taceam de Zoroastre cuius frequens apuum Platonicos non sine summa semper ueneratione est mentio. Scribit Iamblicus Chaldaeus habuisse Pithagoram Orphicam Theologiam tanquam exemplar, ad quam ipse suam fingeret formaretque philosophiam. Quin idcirco tantum dicta Pithagorae sacra nuncupari dicunt quòd ab Orpheisis xerit institutis, inde secreta de numeris doctrina, & quicquid magnum sublimeque habuit Gręca philosophia ut à primo fonte manauit. Sed qui erat ueterum mos Theologorum, ita Orpheus suorum dogmatum mysteria fabularum intexit inuolucris, & poëtico uelamento dissimulauit, ut si quis legat illius hymnos, nihil subesse credat praeter fabellas nugasque meracissimas.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
