# Opera omnia 332

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNIS PICI MIRANDVLAE ORATIONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/332
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/332

MIRANDVLAE REGVLAE XII, partim excitantes, patim dirigentes hominem in pugna Spirituali. Si homini uidetur dura uia uirtutis, quia continuè oportet nos pugnare aduersus carnem, & diabolum, & mundum, recordetur, quòd quamcunque elegerit uitam, etiam secundum mundum, multa illi aduersa, tristia, incommoda, laboriosa patienda sunt. 2 Recordetur, quòd in rebus mundi, diutius pugnatur, & laboriosius & infructuosius, in quibus labor est finis laboris, & tandem poens, aeterna. Recordetur, stultum esse credere, ad coelum posse perueniri, nisi pe huiusmodi pugnam, sicut & caput nostrum Christus, non ascendit in coelum, nisi per crucem, nec debet serui conditio melior esse, conditione domini. 4 Recordetur, non solùm esse aegreferendam hanc pugnam, sed optandam, etiamsi nullum inde nobis praemium perueniret, solùm ut conformi mur Christo Deo & domino nostro, & quoties resistendo alicui tentatios ni, alicui ex sensib. tuis uim facis, cogita cuinam parti crucis Christi conformis reddaris. Vt quando gulae resistens gustum affligis, recordare, illum felle potatum & aceto: quando manus retrahis à rapina alicuius rei quae tib placet, cogita manus illius pro teligno crucis affixas: & si resistis supebiae, recordare illum, qui cum in forma Dei esset, pro te formam seruiass cepisse, & humiliatum usque ad mortem crucis: & cum deira tentaris, s6 cordare, illum qui Deus erat, & omnium hominum iustissimus, cum se men uideret quasi latronem & illudi, & conspui, & flagellari, & opprobrijs omnibus affici, & cum latronibus deputari, nullum tamen unquanaut irae, aut indignationis sionum ostendit, sed patientissimè omnia ferens omnibus mansuetissimè respondebat: & sic discurrendo per singula, inuenies nullam esse passionem, quę te Christo aliqua ex parte conformem non efficiat. Quòd in illis duodecim armis, nec in quocumque alio humano remedior confidas, sed in sola uirtute Iesu Christi, qui dixit: Confidite, ego uici mundum: & alibi: Princeps mundi huius eijcitur foras: quare & nos sola eius uirtute confidamus, & mundum posse uincere, & diabolum superare: & ideo debemus semper petere eius auxilium, per orationem & sanctorum suorum 6 Recordare, cam unam uicisti tentationem, semper aliam esse expectam dam, quia Diabolus semper circuit quem deuoret: quare oportet sempo seruire in timore, & dicere cum propheta.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
