# Opera omnia 335.1-4

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 335.1 to 335.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/335.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/335.1

Qui autem recordatur uirtutem se consecutum, non uirtute propria, sed uirtute Dei, non potest de ea superbire, sed magis humiliari coràm Deo. iuxta illud Apostoli. Quid habes quòd non accepisti? & si accepisti quid gloriaris? quasi non acceperis? Duo sunt ergo uer ba, quae semper habere debemus in ore, alterum, scilicet, Miserere mei Deus. cum scilice recordamur peccatorum. alterum est. Conserua me Deus. scilicet cum recordamur uirtutum. Quoniam speraui in te. Haec una res est, quae facit nos à Deo impetrare quod petimus, quum sci licet nos impetraturos speramus. & si duas has conditiones obseruabimus, ut nunquam petamus à Deo, nisi ea, quae nobis sunt salutaria, & ut id quod petimus, ardenter petamus, cum firma spe, quòd Deus nos exaudiat, nunquam erunt irritae orationes nostrae. Quum igitur non impetramus, est dut quòd illud nobis est noxium, Nescimus enim quid petamus, ut inquit Christus: & Iesus dixit: Quicquid petieritis in nomine meo, dabitur uobis: hoc enim nomen lesus saluatorem significat: & ideò nihil petitur in nomine Iesu, nisi quod est ad salutem ipsi petenti. aut non exaudit, quia si bo ha petimus, non enim benè petimus, hoc est, cum parua spe: qui autem timidè sperat, frigidè petit, ideo dicebat lacobus: Postulet autem in fide nihil haesitans. Dixi domino Deus meus es tu. Postquam muniuit se contra superbiam, incipit describere statum suum. lotus autem status iusti, consistit in hoc uerbo: Dixi domino Deus meus estu. Quod uerbum licet uideatur ferè omnibus commune, pauci tamen sunt, qui illud possint uerè dicere: illud enim quis habet pro Deo, quod llabet pro summo bono, & illud habemus pro summo bono, quo solo haSito, si cętera desint, putamus nos essefelices: & quod unum si desit etiam sihabeamus omnia alia bona putamus nos esse miseros. Dicit igitur auasus, pecuniae: Deus meus es tu: quia etiam si ei desint honor & sanitas, & uirtus, & amici, modo pecuniam habeat, contentus est: & si habeat omnia illam bona quae diximus, & pecunia desit, putat se esse infelicem.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
