Latin
CAPVT PRIMVM
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 34-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT PRIMVM. DIcturi autem de natura angelica, quae purus est intellectus, id primum ani Emo concipiamus mentes esse quasi oculos quosdam. Quod enim est oculus in rebus corporeis, idipsum est mens in genere spiritali. Oculus etsi mixtura suae substantiae intimae aliquid lucis possideat, ut uisionis tamen munere fungatur extrema indiget luce, in qua rerum colores &differentias speculatur. Nec est propterea quod sua natura non sit uisus, &si non uideat nisi beneficio lucis. Nam &aures, ne dicam inanimata, &reliquae omnes corporis partes collustrantur luce, nec tamen uident. Id igitur uidendi naturam sortitum est, &per essentię suae rationem est uisus, quod recepta luce uidere potest. Consideremus haec eadem in intellectibus, intellectus oculi sunt, intelligibilis ueritas lumen est, &intellectus ipse intelligibilis cum sit, intime aliquid lucis habet. Qua seipsum potest uidere, sed non po test ut reliqua. Verum indiget formis idcisque rerum, quibus uti radijs quibusdam inuisibilis lucis intelligibilis ueritas indubie cernitur. Nec propterea dicendum est, ut per exemplum oculi declarauimus, non esse illos natura intelligentes, atque ex accidenti pari cum nostris animi conditione intellectualem proprietatem sortitos: hinc illorum manat sententia qui intellectus appellationem Deo indignam existimant.