# Opera omnia 34

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, CAPVT SEXTVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/34

CAPVT SEPTIMVM. Erum sicunt omnes in primo Adam qui obediuit Satanae magis quàm Deo: Cuius filij secundum carnem deformati ab homine degeneramus ad brutum, ita in Adam nouissimo Iesu Christo qui uoluntatem patris impleuit & suo sanguine debellauit nequitias spiritales: Cuius filij om nes secundum spiritum, reformati per gratiam regeneramur ab homine in adoptionem filiorum Dei, si modo uti in illo ita in nobis princeps tene brarum & mundi huius nihil inuenerit. eulqu De omnibus mundis diuisim ordine consequenti, Expositionis quintae, Lib. V. Prooemium. Vemadmodum Moses uti ostendimus singulis in partib. sui contextus de omnibus simul mundis, intellectuali, ccelesti, ele mentari, humanoque disseruit, imitatus naturam, imo naturae al artificem Deum, qui in singulis mundis omnes complexus est, ita ad eiusdem naturae exemplum quae proprias sedes propria iura & peculiares unicuique Irges distribuit, propheta etiam noster mirabili & profecto diuinae artis magisterio scripturam suam ita disposuit, ut quanquam ubique de omnibus eadem facie eodemque uerborum uelamine dispu taret, peculiariter tamen singulis mundis singulas sui operis partes conse quenti ordine adiudicaret. Quod ostensuri incipiemus primam particulam de primo mundo, id est, angelico interpretari, tum deinceps rel quas de reliquis auream illam Homericam catenam & Platonicos annulos à uiua opificis uirtute, quasi à uero lapide indomiti Herculis appensos in Moseos uerbis sagaciter speculantes.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
