# Opera omnia 340-2

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNIS PICI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/340-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/340-2

IOANNES PICVS MIRANDVLA, IOANNI FRANCIsco ex fratre nepoti, S. in eo qui est uera salus. Iscedenti tibi à me plurimas statim ad malum oblatas occasiones quae te perturbent, & arreptobene uiuendi proposito aduersentur, non est fili quòd admireris, sed neque quòd doleas, aut expauescas. Quantum illud potius esset miraculum, si tibi uni inter mortales, sine sudore uia pateret ad coelum, quasi nuc primum & fallax mundus, & ma dus daemon esse desineret, aut quasi tu in carne adhuc non esses, quae concupiscit aduersus spiritum, & (nisi Saluti nostrae uigiles perspexerimus) cir ceis ebrios poculis in prodigiosas brutorum species illecebrosa deformat. Sed & gaudendum tibi esse affirmat lacobus scribens: Gaudete fratres cum in tentationes uarias incideritis, nec immeritò, quae enim spes glorifsi nulla sit spes uictoriae? aut uictorię locus quis esse potest ubi pugna non est: uocatur ad coronam qui prouocatur ad pugnam, atque ad eam praesticim inqua nemo uinci potest inuitus: neque alijs nobis ut uincamus uiribus opus est, quàm ut uincere ipsi uelimus. Magna Christiani felicitas, quando & in eius arbitrio posita est uictoria, & omni uincentis uoto, omnique expectatione maiora futura sunt praemia.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
