Latin
IOANNIS PICI
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 341
Unproofread scanNot analysed yet
Dic quaeso fili charissime, est ne aliquid in hac uita ex his quorum libido terrenas agitat mentes, pro quo adipiscendo non multi prius subeundi labores, multa indigna &misera toleranda sint: Bene actum secum putat mercator, si post decennem nauigationem, post mille incommoda, mille uitae discriminarem sibi comparauerit paulo uberiorem. De militia saeculi nihil est quod ad te scribam, cuius miserias ipsa satis te docuit &docet experientia. In principum gratia promerenda, in aequalium amicitijs conciliandis, in honoribus ambiendis, quae moles molestiarum, quantum anxietatis, quantum sit sollicitudinis ex te ego discere potius possum quàm te docere, qui meis libris meo ociolo contentus, à pueris usque intra fortunam uiuere didici, &(quan tum possum) apud me habitans, nihil extra meipsum suspiro uel ambio. Ergo terrena haec caduca, incerta, uilia, &cum brutis quoque nobis communia, sudantes etiam &anhelantes uix consequemur, ad coelestia atque diuina quae. nec oculus uidit, neque auris audiuit, neque cor cogitauit som niculosi &dormientes &propemodum inuiti à dijs trahemur, quasi sine nobis aut Deus regnare aut coelestes illi ciues beati esse non possint. Profe cto si terrena felicitas ociosis nobis compareretur, posset aliquis laborem detrectans malle mundo seruite quàm Deo. sed si nihil minus quàm in uia Dei imò longè magis in peccatorum uia fatigamur (unde illa uox damnatorum. Lassati sumus in uia iniquitatis) non potest non extremae esse dementiae, ibi nolle potius laborare ubi a labore itur ad mercedem, quàm ubi à labore itur ad supplicium. Mitto quanta sit illa pax, quantaque felicitas animi, nihil conscire sibi, nulla pallescere culpa, quae proculdubio uoluptatibus omnibus quae possideri uel optari possint in uita longe praeponderat. Quid enim optabile in uoluptatibus mundi, quae dum quęrun tur fatigant, cum acquiruntur infatuant, cumamittuntur excruciant. Du bitas fili impiorum mentes perpetuis curis non agitari. Verbum est Dei qui nec falli potest nec fallere. Cor impij quasi mareferuens quod quiescere non potest, nihil enim illis est tutum, nihil pacatum, omnia metum, om nia curas intentant, omnia mortem. His ne igitur inuidebimus? hos aemu labimur? &obliti propriae dignitatis, obliti patriae, patrisque coelestis, horum nos ipsi, cum liberisimus nati, ultro mancipia faciemus, &unà cum illis miserè uiuentes, morientes miserius, miserrimè tandem aeternis ignibus affligamur. O caecas hominum mentes o pectora caeca, quis non uideat uel luce clarius haec omnia esse ipsa ueritate ueriora, nec tamen facimus quae facienda esse cognoscimus, sed haeremus adhuc, nec quicquam cceno cupientes auellere plantam. Occurrent tibi fili (ne dubita) in his praesertim locis in quibus habitas innumera singulis horis impedimenta, quem te proposito sanctè beneque uiuendi deterreant &(nisi caueas) agant inpręceps.