# Opera omnia 343.4-5

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 343.4 to 343.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/343.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/343.4

Sed epistolae iam fines excessi, trahente me ipsa ma teria & mira quadam charitate, qua tecum semper tum ex ea praesertim ho rasum prosequutus, qua sanctissimi tui propositi factus sum certior. Illud postremo te ad monitum uelim (de quo hic etiam cum mecum eras, tecum aepelocutus sum) ut duo haec nunquam obliuiscaris, & filium Dei pro te essemortuum, & te quoque etiamsi diu uixeris breui esse moriturum. His quasi geminis stimulis, altero quidem timoris, amoris altero, urge equum dum per breue stadium momentaneae uitae ad praemia felicitatis aeternę, luando nullum alium finem praefinire nobis aut debemus aut possumus, quàm ut perpetua utriusque hominis pace infinito bono sine fine fruamur. Vale. & Deum time. Ferrariae. 15. Maij. 1492. IOANNES PICVS MIRANDVLA, IOANNI FRANcisco Pico nepoti, S. Elix es fili quando non solùm id tibi tribuit Deus ut bene uiuas, sid ut benè uiuens à malis tamen ob id maximè, quia benè uiuis, interim malè audias. aequa enim laus à laudatis laudari, & improbari ab improbis.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
