# Opera omnia 344

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNIS PICI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/344
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/344

Sed non proprerea te felicem appello, quia haec tibi calus mnia gloriosa est, sed quia Dominus! esus qui uerax, imò ipsa ueritas est, futuram affirmat mercedem nostram copiosam in coelis cum maldixerint nobis homines, & dixerint omne malum aduersus nos, melr tientes propter eum. Apostolica, si nescis, haec dignitas est, dignum ha beri qui pro Euangelico nomine ab impijs infameris. Quando Aposto los legimus apud Lucam gaudentes à conspectu abijsse consilij, quis digni habiti essent, quibus pro nomine Iesu contumelia irrogaretur Gaudeamus igitur & nos si tanta apud Deum gloria digni sumus, ut eu gloria in ignominia nostra manifestetur. Et si quid à mundo durumi timur ac molestum, dulcissima illa Domini uox nos consoletur. uos mundus odio habet, scitote, quia priorem me uobis odio habi Si mundus illum odio habuit per quem factus est mundus, nos uil simi homuntiones, & si flagitia nostra pensitemus, dignissimi omil bus usque adeò probris, si quis detrahat, si quis maledicat, aegrè fis mus ut ne ille maledicat, malè agere ipsi incipiamus: Excipiamus haecur tius alacres maledicta, & si non ea felicitas nostra est, ut pro uirtute, P ueritate, quemadmodum olim heroes nostri, uerbera, uincula, carces gladios, sustineamus, satis nobiscum benè actum putemus si uel con tia hominum improborum, detractiones, odia, patiamur, ne omniss bis merendi occasione sublata, praemij etiam spes reliqua nulla sit. Si nè uiuentem te homines laudent, porrò uirtus haec tua quatenus dem uirtus est, similem te Christo facit, sed quatenus laudata est, san dissimilem, qui praemium suae uirtutis ab hominibus mortem cruaccepit, propter quod & Deus, ut inquit Apostolus, exaltauit cusi & dedit illi nomen quod est super omne nomen. Optabilius igitur cu cifigi à mundo ut exalteris à Deo, quàm exaltari à mundo ut iudie ris à Deo. Ille enim crucifigit ad uitam, hic exaltat ad gloriam, ille & altat ad casum, hic iudicat ad gehennam. Denique si tibi mundus ap plaudit, fieri uix potest, ut uirtus quae tota sursum erecta solum Deui debet habere cui placeat, plaudenti se paulisper hominum gratiae noinclinet, & si de sua etiam integritate non perdit, perdit tamen nide praemio, quod cum in terris incipit persolui, ubi omnia sunt ex gua, minus erit in coelo ubi omnia sunt immensa. Felices contumdis quae nos tutos reddunt, ne aut iusticiae flos pestifero inanis globflatu marcescat, aut popularis rumusculi uano authoramento aeternitatis stipendia nobis imminuantur.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
