# Opera omnia 345

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNIS PICI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/345
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/345

Amplectamur fili has contumelias, & de sola ignominia crucis Domini fideles serui sanctissima ambitione superbiamus. Praedicamus inquit Paulus, Christum crucifixum, Hebraeis quidem scandalum, Gentibus stulticiam, nobis autem Dei uirtutem & sapientiam. Sapientia ista mundi stulticia est apud Deum, & stulticia Christi illa est quae sa pientiam uincit mundi, per quam placuit Deo saluos facere credentes, si insanos eos esse non dubitas qui uirtuti detrahunt tuae, & Christianam uitam, hoc est, sapientiam insaniam uocant, cogita quanta tua esset insania, de insanorum iudicio à recte uitae instituto dimoueri, cum error omnis emendatione tollendus, non imitatione augendus sit: Hinniant Illi, baubentur, allatrent, tu coeptum perge iter intrepidus, & de illorum nequitia atque miseria quantum ipse debeas Deo perpende, qui sedentem in umbra mortis illuminauit, & de illorum coetu translatum, qui in densislimis tenebris deuij huc illuc sine duce bacchantur, filijs lucis associauit. Sonet uox illa Domini suauissima in auribus tuis semper, sine mortuos sepelire mortuos suos, tu me sequere. Mortui enim sunt qui Deo non uiuunt, & in hoc temporariae mortis spatio, laboriosissimè sibi aeternam mortem acquirunt. A quibus si petas quo tendant, quo sua studia, opela, curas, referant, quem denique finem sibi pręstituerint, in cuius adeptionefelices futuri sint, aut nihil omnino habebunt quod respondeant, aut pugnantia secum controuersaque sibijpsis uerba, uelut phanaticorum dedramenta loquentur. Neque enim sciunt ipsimet quid agant, sed more eorum qui fluminibus innatant, male importatae consuetudinis ui, quasi torrentis inpetu feruntur, & hinc caecante eos nequitia, unde ad malum satana extimulantem ruunt praecipites in omne facinus caeci duces caecorum, donec improuisa eos occupet mors, & dicatur eis: Amice hac nocte repetentanimam tuam à te: haec autem quae parasti cuius erunt. Tunc his inui dentquos despexerunt, laudant quos deriserunt, & imitari eos uellent cum non possunt, quos dum poterant sequi, persequi maluerunt. Obde igitur fili charissimè auribus ceras, & quicquid dixerint, quicquid senserint homines de te pro nihilo habens, solum iudicium Dei specta, qui reddet unicuique secundum opera sua, in reuelatione sua de coelo cum angelis uirtutis suae, in flamma ignis faciens uindictam in eos qui non nouerunt Deum, nec paruerunt Euangelio eius. Qui poenas (ut ait apostolus) dabunt in interitu aeternas à facie Domini, & à gloria uirtutis eius, cum uenerit glo rificari in sanctis suis, & admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt. Scriptum est: Nolite timere qui corpus possunt occidere, sed qui animam po fest mittere in gehennam. Quanto minus hi tibi timendi sunt, qui nec corpori tuo possunt nocere, nec animae, qui si nunc tibi detrahunt ex ratione uiuenti, nihil detrahent minus si relicta uirtute uitijs obruaris, non quia illis uitium displicet, sed quia detrahendi uitium illis semper placet.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
