# Opera omnia 346

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNIS PICI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/346
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/346

Fuge si tua salus tibi est cordi, fuge quantum potes eorum consuetudinem, & ad teipsum rediens, sępe in abscondito ora clementissimum patrem cla mans cum Propheta: Ad te domine leuaui animam meam. Deus meus in te confido non erubescam, etiam si irrideant me inimici mei, etenim uniuersi qui sperant in te non confundentur, confundantur iniqua agentes superuacuè, uias tuas domine demonstra mihi, & semitas tuas edoce men dirige me in ueritate tua, & doce me, quia tu es Deus saluator meus, & in te sperabo tota die. Fac item cogites semper instantem mortem, & punctum scilicet esse quod uiuimus, & adhuc puncto minus, tùm quàm sil malus antiquus hostis, qui nobis regna mundi promittit, ut nobis re gna ccelorum eripiat, quàm falsae uoluptates, quae ideo nos amplectum tur ut strangulent, quam dolosi honores, qui nos sublimant, ut deinde pru cipitent, quam laetales diuitiae, quae quanto nos magis pascunt, tanto mi gis uenenant, quàm breue, incertum, umbratile, falsum, imaginarium es est. omne illud quod haec omnia simul etiam si ex uoto affluant nobis prę re possunt, quàm magna his, & promissa, & parata sunt, qui contempl praesentibus illam suspirant patriam, cuius rex diuinitas, cuius lex chartas, cuius modus aeternitas, his atque similibus cogitationibus animumocupa, quae suscitent dormientem, tepescentem accendant, uacillantem con firment, & tendenti ad coelum diuini amoris alas exhibeant, ut cum ad no ueneris, quod magno omnes desiderio expectamus, non solum quemus lumus, sed & qualem uolumus te uideamus. Vale, & Deum ama, que timere olim coepisti. Bigus te salutat. Ferrarię. 2. Iulij. 1492. ri

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
