# Opera omnia 347

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNES PICVS MIRANDVLA, IOANNI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/347
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/347

Denique tuus totus esse non potes, qui semel nuptiarum legibus te subijciens uxoris esse uoluisti, potes nihilominus totus esse Dei, quem & tibi promereris dum ut legi eius obtemperes, tibijpsi etiam in his quae sunt Dei minus obtemperas. Sed de his aliâs tecum coram etiam sum locutus. Ego ut primum aër uernauerit, hoc est, inter primos quadragesimae dies, cum me, scilicet, ex his Graecorum librorum fascibus extricauero, statim Ferra riam ueniam, interim sacris literis insta, praecipuaeque euangelicae lectioni, quae animum identidem ad Deum adducat, quem inde abducere & mun dus & daemon, ille illecebris, hic fallacijs, dies noctesque non cessant. Vale animae dimidium meae, & Deum ora pro me. Cum primum de mea Romam uersus profectione aliquid statuero te certiorem reddam. Floren. 27. Nouembris. 1492.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
