# Opera omnia 348.5-6

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 348.5 to 348.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/348.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/348.5

Ita est certell multis uidetur quorum iudicio confido. Nam meo nihil cum saepe sit un dere peccantem illum, quod Asiatici peccabant, id est infercientem uerba quasi rimas expleat, adhibentemque uoces plenas & concinnas, non ut ex ornent, sed ut substineant quasi tibicines carmen ne claudicet. In te omnis uerba non minus in re necessaria quàm in ornatu grata, ita ut qui ex te de mat mutilet, qui ex illo tondat & repurget. Quod & si demus (quod num quam dabo) lepidiora esse quae ille scripsit & comptioratuis, facile id fus praestare hominem cui non esset cum ipsis sensibus labor & pugna. Atts Illae acres, subtiles, & (ut uno dixerim uerbo) Laurentianae sententiae uix di cipotest, ut calamistros respuant, & istos fucos non libenter admittant, quas ille tractandas si habuisset, quem mollem legimus, nitidum, & iucundum, legeremus equidem spinosum, squallidum & ingratum, cum sit uidere illum, quoties aliquid tale aggreditur acutum, implicitum, uel nodosum, tam stylo cadere quàm sensu surgit.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
