# Opera omnia 349

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/349
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/349

Cum uero illam suam uerborum ostentat suppellectilem, sua unguenta cincinnos, & flores, admoneret saepe si adesset Castritius quod admonuit in Graccho, ne falleremur rotundato sono, & uersuum cursu: Sed inspiceremus quid nam subesset, quę sedes, quod fir mamentum, quis fundus uerbis. Quod si facias illic uideas Epicuri quan doque uacuum, ita aut nullum subesse sensum, aut frigidum & leuem. Qua parte quamuis est maxima, etiam illi si non praestes, non uideo omnino cur praestet ille tibi dicendi gratia. Cum & uerba apud te esse non possint illu striora, & collocatio illorum ita sit apta, ut nec cohaerere melius, nec fluererotundius, nec cadere numerosius ullo modo possint. Sed iam Dantem lecum pensiculemus, de quo fortasse plures controuersiam sint facturi, sunt enim multi, qui in scriptorum collatione non tam expendant merita, quàm annos numerent, iubentque alios ut priscos legant cum reuerentia, to etaneos ipsi legere non possunt sine inuidia. Primas certe, quod ad sty lum spectat denegaturum tibi neminem puto, ita est Dantes nonnunquam lorridus, asper, & strigosus, ut multum rudis & impolitus, hoc eius etiam durarij fatentur. Sed in aetatem & saeculum illud (id quod sit ita) culpam feijciunt, omnino tu oratione cultior, & non ille grandior. At sensibus, inluient, grandior & sublimior. Quaeso quid mirum in philosophica re illum philosophari ipsa natura ad hoc cogente, atque ultro suppeditante sen tentias. Si de Deo, de anima, de beatis agitur, affert quae Thomas, quę Au gustinus de his scripserunt, & fuitille in his tractandis meditandisque tam frequens quàm assiduus, tu in obeundis maximis negocijs publicis & pri latis. Non fuit tam praeclarè in Dante hoc fecisse, quàm non fecisse turpefuerat. At fuit dubio procul summi ingenij opus, quod ipse praestas philosophica facere quae sunt amatoria, & quae sunt sua seueritate austerusa, superinducta uenere facete amabilia. Ita in tuis uersibus amantium lusibus philosophorum seria sunt admixta, ut & illa hinc dignitatem, & hęc illinchilaritatem gratiamque lucrifecerint, ut ambo hac copula, & retinuesint, quod erat proprium, & mutuo se sibi ita participauerint, ut habeant utraque singulatim quae prius erant simul amborum. Sed non est hoc tam admirandum, quàm illud quod memaximè mouit, ita haec à te inuecta ut non inuecta, sed de materiae ipsius, de qua agis, eruta gremio, & ex illa ipsa, ut ita dixerim, te irrigante solum efflorescere uideantur ut appareant natiua non aduentitia, necessaria non comparata, genuina omnino non insi titia, hoc est, quod admirari satis non possum, quo mihi uideris Dantem Gg exupeexuperasse.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
