Latin
IOANNES
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 352
Unproofread scanNot analysed yet
Ita porrò sum commotus, ita me puduit, piguitque studiorum meorum, iam enim sexennium apud illos uersor, ut non minus me fecisse uelim quàm in tam nihil facienda retam laboriose contendisse, perdiderim, ego inquam, apud Thomam, loannem Scotum, apud Albertum; apud Auerroem meliores annos, tantas uigilas, quibus potuerim in bonis literis fortasse nonnihil esse. Cogitabam mecum ut me consolarer si qui es illis nunc reuiuiscant, habituri ne quicquam sint, quo suam causam argumentosi alioquin homines, ratione aliqua tueantur. demum succurrit ex ipsis quempiam paulo facundiorem suam barbariam quàm poterit minime barbare, hunc in modum fortasse defensurum. Viximus celebresum Hermolae &post hac uiuemus non in scholis grammaticorum &paeda gogijs, sed in philosophorum coronis, in conuentibus sapientum, ubi non de matre Andromaches, non de Niobes filijs, atque id genus leuibus nugisSed de humanarum diuinarumque rerum rationibus agitur &disputatur. Ii quibus meditandis, inquirendis &enodandis ita subtiles, acuti, acresque fu mus, ut anxij quandoque nimium &morosi fuisse forte uideamur, si mode esse morosus quisquam aut curiosus nimio plus in indaganda ueritateps test, atque in his quidem si quis nos arguat hebetudinis &tarditatis, a amabo quicunque is est pedem conferat, experietur habuisse barbaros non in lingua, sed in pectore Mercurium, non defuisse illis sapientiam, si deful eloquentia, quam cum sapientia non coniunxisse, tantum fortasse abestuculpa ut coniunxisse sit nephas. Quis enim cincinnos. Quis fucu in pls ba uirgine non damnet? &detestetur. Tanta est inter oratoris munui philosophi pugnantia ut pugnare magis inuicem non possint. Namqu aliud rhetoris officium quàm mentiri, decipere, circumuenire, praestis ri: Est enim uestrum, ut dicitis, posse pro arbitrio in candida nigrum uer tere, in nigra candidum, posse quaecunque uultis tollere, abijcere, amplificare, extenuare, dicendo demum res ipsas magicis quasi quod uos iactr tis, uiribus eloquentiae in quam libuerit faciem habitumque transformato ut non qualia sunt suopte ingenio, sed qualia uolueritis non fiant quidem sed cum non sint esse, tamen audientibus appareant hoc totum, est ne quit quam aliud quàm merum mendacium, mera impostura, merum praesir gium? Cum à natura rei semper uel augendo excedat, uel minuendo desi ciat, &fallacem uerborum concentum, ueluti laruas &simulachra praetendens auditorum mentes blandiendo ludificet. Erit ne huic cum phissopho affinitas, cuius studium omne in cognoscenda &demonstranda caeteris ueritate uersatur. Adde quòd nobis nulla erit fides, lautitias ue cum &ueneres affectantibus, quasi rebus parum fidentes, nec uero nixu trahio trahere in sententiam his lenocinijs homines quaeramus.