Latin
REVERENDO IN CHRISTO PATRI, FRATRI BAPTV
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 358-2
Unproofread scanNot analysed yet
REVERENDO IN CHRISTO PATRI, FRATRI BAPTV stae Mantuano, ordinis Carmelitarum, Poëtae, Philosopho &Theologo insigni, &c. Filius loannes Mirand. CAlue Pater dilectissime. de Appollonio Thianeo nihil sentio maß quàm quod tu sentis, super qua rescribam ad te plura, cum critocr &quae tibi erunt fortasse non ingrata. De diuersitatetranslationi nostrae à litera Hebraica in 3. capite libri Geneseos ubi de Eua agitur &pente, sic equidem censeo, est in Hebraeo: Quemadmodum scribis ipsus conteret caput tuum, referturque ad semen Euae de quo dixerat, inimicits ponam inter semen tuum &semen illius. septuaginta uero &Hieroni transtulerunt ipsa conteret, caput tuum, utrobique autem idem sensus Nam quod dicitur ipse conteret, non tam ipsam Euae personam, quam Euae posteritatem respicit, cum id dicatur factura, quod in semine suo hctura est. Sed cur maluerint ipsa uertere quàm ipsum. Hoc fuisse arbitus incs In causa ut significarent, cum ex Eua non foeminae solum sed mares essent propagandi, quod de semine dicebatur ad foemineum solum semen referendum. Haec sunt quae super hac re in praesentia in mentem ueniunt. Con cordiam Platonis &Aristot. assiduè mollior. Do illi quotidie iustum ma tutinum, post meridianas horas, amicis, ualitudini, interdum poëtis &oratoribus, &si qua sunt studia operę leuioris, noctem sibi cum somno sacrae literae partiuntur. Tu fac quaeso ne tua diutius desiderem. Saluta Beroaldum. Politianus tuus est totus. Vale, &Deum ora pro me. Florent.