Latin
IOANNES PICVS MIRANDVLA, HERMOLAO
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 359-2
Unproofread scanNot analysed yet
IOANNES PICVS MIRANDVLA, HERMOLAO Barbaro Patriarchae Aquil. Vdio te patriarcham Aquiliensem electum. Gratulor illis hominibus pastorem optimum, toti ecclesiae militem strenuissimum, ti Abi tuae uirtutis illustrandae amplisicandaeque occasionem datam. Tria serè uiuendi genera: Ciuile, contemplatiuum, religiosum. In illo prudentiam, in secundo doctrinam, in tertio quasi fastigio totius uitae, pręter uo illa, etiam sanctitatem exigimus. Te antehac &tua ciuitas in Repub. Serenda, magnisque eorum tractandis rebus diligentissimum, prudentissi numque, sunt experti, &studiosi omnes quasi patronum ac uindicem bonarum artium amant, &ad mirantur. Quod erat reliquum hoc te facturum Xproculdubioscimus ita serio gaudemus, ut scilicet, non minus tibi in po sterum ecclesia debeat quàm &tua ciuitas, &literae hactenus debuerunt. IOANNES PICVS MIRANDVLA, HERMOLAO SVO, S. Vid esse hoc dicam mi Hermolaë, quod me quotidie nouis oneras officijs, quasi tu mihi aliquid debeas, cui ego iampridem omnia debeo. Venit superioribus diebus huc Antonius frater in pa triam se recipiens, rogo quid Hermolaus agit: Hoc, inquit, ille agit, te amat, laudat, in coelum fert, apud me, apud alios, apud ipsum Pon fificem, atque hoc ita assiduè, ita ualidè agit, quasi nihil habeat praeterea quod egat. Scribunt item ad me aliquando quos istic habeo amici, unus praecipuen Cosmus Pactius, uir (ut semel laudes eius complectar) dignus, quem tu unicè ames, is uerò quoties scribit, toties de tuis in me officijs scribit, deamore, de mira quadam animi propensione, ut sentias, ut loquaris de me sem per honorificentissime, ô inauditam hanc tuam humanitatem, qui nunquam satis tibi esse in homines dictionis putas, &si talis ergame es, quo me facias magis tuum magisque obliges, actum, ut dicunt, agis, aut plus de bere, aut amare magis non possum. Sed ita homo es, alios omnes prudentia, moribus, doctrina, humanitate etiam teipsum uincis.