Latin
IOANNES PICVS MIRANDVLA, HERMOLAO
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 361
Unproofread scanNot analysed yet
Quare agam tecum simpliciter, ut ea exigit quae mihi tecum iampridem intercedit beniuolentia, est hoc tempore ad mea studia plurimum necessarius lamblicus Platonicus, hunc si ad me miseris, perpetuo me tibi officio deuinxeris, erit hic ad dies uiginti, aut summum ad mensem, post illico per tabellarium remittetur. Tu interim &bibliotheca mea &rebus omnibus utere atque tuis. Vale. IOANNES PICVS MIRANDVLA ANGElo Politiano, S. Ec urbanius unquam nec hilarius acceptos se amores mei praedicant quàm his proximis diebus apud te, &quòd amice quidem confossi sunt cum sibi gratulantur maximè, tum tibi plurimum debent. Quis enim nolit ab isto ense mori, dolent tamen indulgentius id factum esse quàm oportebat, atque in eo sunt, ut dubitent amore ipso in amoses te caecutientem factum meos. Ac ita demum dubitant, ut iudicio tuo illoquin grauissimo, in sua causa haud satis confidant. Confidunt tamen &lam sese uinculis asserunt, domi esse nesciunt, libertatem &publicum secusepostulant. Sed quid de Epicteti tui festiuitate dicam. ôrem iocosam &riudignam Catoniano, uix erat in limine cum pandens sinus en inquit obeos, en sagittas, si nescitis Graecè, en me si exuestris quisquam audax fuerit paratum referire. Quis cachinnis temperasset eum Stoicus homo tam lepideiocaretur, abstinuimus profecto telis, &quòd interminatus erat repoturum sese iniuriam, &quòd ita cutis occaluerat ut tam leues ictus non aditteret. Qua igitur ueneratione debuimus, senem excedimus. Qui ut demum apud nos consedit philosophari coepit de moribus, &id quidem La ine, non tam ob id quod apud Latinos erat, (nam erant in eo consessu, qui Grę a nouerant) quàm quòd Latinè ipse beneficio tuo luculentius saperet. Sed ecoperam perdidit, quandoquidem non prius loqui desijt quàm nos ex ripateticis, Stoicos fecerit. Et ἀπάθεαν illam omnes approbauerimus, iam sidere sit pauloante delicatos homines iam factos omnium tolerantissinos, qui lacessiti quidem possumus ab alijs, laedi à nobis tantum, qui fato luctemur nunquam, &quae nostra non sunt sic fieri demum uelimus, ut Seus uult, &eos nec culpemus unquam, nec accusemus, nihil doleamus, ihil expostulemus, seruire, uinci, nesciamus. Re non oratione philosophe nur, &qui nouitij sumus nos ipsos ut aduersarios obseruemus. Aliorum nobis opinionem atque id generis alia quae externa sunt negligamus, po ius quàm reijciamus. Ad diem curemus ut hospitium uiatores, habeamus edenique non habeamur. Silentium amemus, ne quicquam euomatur non Hh cona concoctum. Et nobis alij raro &nos alijs nunquam risum pariamus. Et ui uno complectar uerbo. Epictetum totum, &sustinere aduersa &abstinere uoluptatibus abundè didicerimus, uide quàm singulatim ad Epictetum tuum effinxerimus uitam nostram, uide quam &cito ne hac quoque parte Stoici non essemus, qui nos admonitos uolunt tamdiu deficere hominem, quamdiu non proficit. Id quod quanquam in caeteris admiratus sum, in me tamen uno uel maxime.