Latin
IOANNES PICVS MIRANDVLA, THOMAE MEDIO, S
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 363
Unproofread scanNot analysed yet
Atudo summis subsellis constituendas eas duco, quae cum salium lepore admixtum habum xtatum aetatum, personarumque graphicam exscriptionem, quòd &habent ea om nia, quae comicorum sunt, &tu in ea quam ad me dedisti fabella pulcherrimè imitatus es. Quantum ibi argutiarum? quae salium oportuna, &ingeniosa permixtio? Vt delectat, ut lepida, ut absoluta est undique, &si qua materię humilitate sordidiuscula &debilior apparuerit, orationis luce &dignitate seipsam erigens, &nitorem ac neruos assumens: ea est profecto (ut pau cis dicam) quae se à literatissimo homine profectam liquido demonstret. Verum inter caetera omnia illa mihi praecipuè cordi est, morum, aetatum, personarumque, exquisita &commoda notatio, in qua unam prudentiam tuam, eamque non mediocrem, uelut è specula longè prospicio. Videres uel lem quem mihi cachinnum moueat octogenarius antistes, qui ut cumque aetera succedant, hoc tamen continuè saxu uoluit, ut alicunde pecuniam corrodat, quod uitium senibus cognatum &fam iliare semper fuit. Quid dicam deparasito nostro qui à parcissimo sene coenam Saliarem dissimu lans extorquet, qui ipsum, ut ita dicam, singularissimè pumicem emungit. Nullum est mi Thoma in ea fabella uerbum, quod non sibi quoddam pe culiare palmarium uendicet, sed neque meum est, referre quaecunque olfeci, neque his sum naribus quae olfecerint omnia. Hoc tibi constet, rem aut gratam magis, aut iucundam mihi contigisse nunquam: &ipsam igitur intra hos lares, &teipsum intra animum recepi. Habes mi Thoma quod (&si tu petis) petendum erat à me, mutua est inter nos amicitia, quam ipse (ut te uirum decebat praestantissimum) à Musis auspicatus es. Reliquum est, ut quoties uel re mea quantulacumque est, uel opera indigueris, de mea in te uo untate periculum facias. Neque enim (si qua dabitur occasio) illum erga teofficij genus praetermittam, quod ipse aduersum me in amicitiae uestibulo fecisti prior. Vale.