# Opera omnia 364

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNES PICVS MIRANDVLA, CONCORDIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/364
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/364

Non potui autem non mirari sunimopere, quòd tum ex ura bis tumultibus te eripuisti quaesiturus sedem, in qua uiuere & tranquillè posses & iucundè. Hoc oppidulum nostrum aut certè oblitus sis, aut certè contempseris. Visus es Nicolae diffidere aut uoluntati meae, aut facultati, ut uero haec tus meritis minor. Ita illa tua maior opinione, gratum mihi erit si me tui consilij admonueris, gratissimum omnium si meos laresti bi communes non dedignaberis mecum ociaturus, dum caeteri cum Mar te negociabuntur. Reliquum loannis Grammatici ad te mitto, quod per multos dies non inuentum, nunc repertum est. Tuus sum & te expectoVale, Mirandulaedie 20. Iulij. 1482. Cura omni diligentia si me amas habere indicem omnium librorum qui in bibliotheca sancti Dominici repe riuntur, mitte uel tecum affer. Valeiterum. Villam exaedificaui subub banam amoenam satis proloci & regionis conditione. Carmen longum de ipsa composui, & tibi domus suauis, & carmen erit non iniucundum iterum Vale. IOANNES FICVS MIRANDVLA ANGElo Politiano, S. Vod proximis literis tuis me tantopere laudaris, debeo tibi tas tum quantum ab eo absum ut merito laudet. Id enim debetur cuqum " quod gratis dat, non quod persoluit. Quare & ipse id totum tibus debeo, quod de me scribis eum in me tale sit nihil. Cum id mill ipse nullo pacto deberes, id totum tuae fuit humanitatis, & singularis inme beneuolentiae. De caetero si me examinaris nihil inuenies, nisi tenue, hum le & angustum. Nouitij sumus atque tyrunculi qui ex inscitiae tenebris F dem modo mouimus, promouimus ferè nihil. Benigne nobiscum ag idsi inter studiosorum ordines referamur. Habet docti nomen quiddam ali quod sit tibi & tui similibus peculiare, mihi tam grandia non conuensmcum eorum quę inliterarum studijs sint pręcipua, nihil non solum explorum tum habeam, sed nec adhuc etiam nisi per transennam uiderim. Conabor quidem (id quod nunc ago) talis esse aliquando, qualem nunc me praedicase esse, aut iudicas, aut certe uelles. Interea imitabor te Angele qui te Graecii excusas quod sis Latinus, Latinis quod Graecisses. Simili & ego utar perfugioni poëtis, rhetoribusque me approbem, propterea quòd philosophari dicar: phulosophis quòd rethorissem, & musas colam, quanquam mihi longè alite accidit atque tibi. Quippe ego dum geminis (ut aiunt) sellis sedere uolo, utraque excludor, fitque demum (ut dicam paucis) ut nec poëta, nec rhetor simneque philosophus. Tu ita utrunque imples, ut utrum magis haud satis con stet, qui & Gręcam & nostram Mineruam ita pulchrè amplectaris, qua cygnus, utriusque linguae, ut quae inscitia sit, quae genuina, non facile discenm possit. Nam ut de Latinis taceam (de his enim cui è primo loco cesserius quis credat (ut de Adriano ille) Romanum hominem tam Gręcè loquias abal rabat Emanuel noster dum tuas legeret non esse tam Atticas Athenas ipsas. Is es mi Angele (facessat adulatio) cui ex nostris unus aut alter, ne dicam nemo, conferendus sit.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
