Latin
IOANNES PICVS
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 366
Unproofread scanNot analysed yet
IOANNES PICVS MIRANDVLA, TROIlo Maluetio, S. Ibellus tuus de sortibus tanta me affecit uoluptate quanta solet is affici cui optima sors contigerit. Ago tibi ingentes gratias quòd me Stuarum lucubrationum feceris participem, talium praesertim, inquibus &disputandi subtilitas, &multiplex uariarum rerum cognitio facileapparet. Quorum alterum ingenij, alterum diligentiae laudem habet. Nugas nostras quas desideras propediem ad te dabo. Incertum enim utrum indignius illarum te lectione occupatissimum iurisconsultum detineri, an desi derio amicissimum hominem diu suspendi? Vale &meama. Fer. 19. Maij. 1498. IOANNES PICVS MIRANDVLA, THAdeo Vgolino, SVRatissimas habui literas tuas plenas amoris, fidei &charitas, nonoh id tantum quòd tu mei memineris, sed quòd in illis me amicè adImones, ut ego ipse mei, id est, bonorum studiorum, &quam dedi expectationis substinendae, meminerim. Equidem infirmitatis meae con scius, nihil uel mediocre deme polliceri ausim, sed ille à quo omne bonu pater luminum clementissimus, ut antehac dedit, unde de nobis aliquid sperarent homines, ita dabit in posterum, ut tam bene conceptam opinios nem frustra non habeamus. Romam propero ubi de nostris studijs pelli culum, uel cum peris ulo faciemus. Si quid profecerimus, Dei est munus illi laudes &gratiae, siquid defecerimus, nostra est imbecillitas, nobis im putato. Caeterum ego sum tuus, ut qui ob tuam, &uitae &morum intu gritatem, uix Hieronymo nostro inte amando primas concesserim. Va le, ex Fracta. IOANNES PICVS MIRANDVLA, THOMAE MEDIO, S. COlidius nunquam me oblectatum memini quàm nuper dum tuam Epyrotam legerem, fabellam proculdubio sacetissimam, cum argu Smenti festiuitate, tum styli eruditione priscas etiam comoedies prouocantem. Quid enim has nouitias dicam, ineptas planè &infacetas, quem authorum infantiam facile declarant, digna profecto fuit, quae Hermolao Barbaro, nescio an tuo quàm meo magis, nominatim dicaretur? cui uni omnes literatos tantum debere existimo. quantum uix debent antiquitatiQuod me ea minimè fraudaris, fecisti pro tua in me antehac perspectissima heneuolentia. Nec est quicquam apud metanti, quod si tibi quasi mutuum missitem, relatam abundè gratiam putem. Comoediae nouae, quam mihi polliceris, iam expectans inhio. Neque est quicquam quod ea magis optem, praeter unum ad nos aduentum tuum. Quem nisi ad decem dies hinc mihi abscedendum foret, ut ex Sita nostro te cognouisse arbitror, efflagitando certe abs te impetrassem, est enim ex his conijcere quae scripsisti.