# Opera omnia 367

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNES PICVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/367
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/367

Quid sit futurum amoenitatis in consuetudine, quid in ipso conuictu, quid in uiuis uocibus, quae profecto latitantem habent energiam, quę altius animum uoluptet afficiatque miris modis, qui omnibus scriptionibus longe prępon derant. Sed quando hoc non licet, interim à me comoediae materiam non expectes. Malo utrunque ès tuo poenu promas, ut Thomam Medium, non medium, sed totum, fabella sapiat. Vereor enim ne obsequendo tibi hebetudo ingenij mihi iacturam faceret, & ex eo quod de nostro admitteret, ab opifice opus degeneraret. Apud me nihil est, non expositum, insulsum, fatuum, plebeium. At desiderant hae comoediae nescio quid secretiorum rerum, falsum, mordax, elegans, acutum, tibi tuique ingenij amcenitatibus peculiare. Quare rem matura mihi futuram quàm gtatissimam, ut quando te coram frui non licet, fruar hac ratione uel absente. Quod si ut dixi antea, tam citus hinc mihi discessus non fuisset, profecto aliquot dies & genium simul & ingenium excoluissemns. Vale. IOANNES PICVS MIRANDVLA, MARSIlio Ficino, TOn poteras oportunius Maumethem tuum Latinum repetere, quàm hoc tempore, quo me propediem Maumethem ipsum, pa tria lingua loquentem, auditurum spero: postquam enim Hebraicae linguae, perpetuum mensem, dies, noctesque inuigilaui, ad Arabicae studium & Chaldaicae totus me contuli, nihil in eis ueritus me profecturum minus, quàm in Hebraica profecerim, in qua possum nondum quidem tum laude, sed citra culpam epistolam dictare. Vide quid possit impetus animi, uide quid labor & diligentia, etiam ubi sint uires infirmiusculae: Ani marunt autem me, atque adeo agentem alia, ui compulerunt ad Arabum literas Chaldaeorumque perdiscendas, libri quidam utriusque linguę, qui profectò non temere, aut fortuito, sed Dei consilio, & meis studijs benefauens numinis, ad meas manus peruenerunt. Audi inscriptiones, uadimonium deseres. Chaldaici hi libri sunt, si libri sunt, & non thesauri. In patris Ezte, Zoroastris, & Melchiar Magorum oracula, in quibus & illa iuoque, quae apud Graecos mendosa & mutila circumferuntur, leguntur ntegra, & absoluta. tum est in illa Chaldaeorum sapientum, breuis quidem & salebrosa, sed plena mysterijs interpretatio. Est itidem & libellus de do gmatis Chaldaicae theologiae, tum Persarum, Graecorum, & Chaldęorum in ila diuina & locupletissima enarratione. Vide Marsili, quae insperata mihi bona irrepserunt in sinum, cur non ego, & cornucopię iam mihi nactus uidear? edquid de Arabicis? in quib. & Maumeth Toletini epistolę, & Abulgalem, qui Auerroen audiuit (& quod te magis tanget) Adelandi cuiusdam, qui sub Ammonio Plotini magistro in Aegypto philosophatus est, multę sunt Hh 4 quęquaestiones. Deus bonè quàm Pithagoricae, quàm plenae priscorum dogmatum, & secretioris disciplinae inuasit statim animum efficax uotum, posse haec, per me, absque interprete euoluere & perscrutari, atque hoc nunc ago, hoc indefessus assiduusque saxum uoluo. Hic est Marsili meus cupido, hi mei ignes, qui non fluxam & uanam, sed firmam mihi non pollicentur iam, sed praestant uoluptatem, ueram imaginem futurae gloriae, quae reuelabitur in nobis. Sed redeo ad tuas literas.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
