# Opera omnia 368

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNES PICVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/368
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/368

tuus Maumetes Perusiae est, quo cum rediero (absum enim ob pestis suspicionem) ibit ad te continuo: de Plotino, quòd scribis haud satis intelligo, hoc scio, non excidisse mihi Plotinum, quem non in manibus habendum modo, sed discendum ades mihi, & semper censui, & nunc quoque censeo. Si tu quicquam de me, ue apud Mithridatem, uel apud Petrum Leonem conquęstus es, non potes non iniuria id à te factum in me, qui tibi & tuis rebus, iniurius nunquam ulla ex parte fui: quid tamen illud sit, adhuc nescio, uolens nescio: Pithags ricus sum, apud quos nihil sanctius quam amicitia, & si quid est, quod inter nos uel labefactare possit uel minuere, ut dicunt, abeat in ZephyrosVale, & me ama, qui tuus sum, aequè atque olim fui. Ex Fratta. IOANNES PICVS MIRANDVLA HIEROnymo Donato. TAm diu quae mea est negligentia, ad te nihil scripsi, ea una fuit in canss silentij huiusce nostri. Patiar me hoc crimine à te censeri, negligentus Escilicet, alioquin nec obliuiosum uirum, nec amicitiarum desertorem quas mihi aduersus id ingenij amicos, quo est Donatus, non temporarum sed perpetuas omninò statuo. IOANNES PICVS MIRANDVLA, HERmolao suo, S. Edi ad te literas superioribus diebus per Sitam nostrum, nesciosu delatae fuerint. Commentaria quae petebas in Aristotelem, cur non acceperis ex eodem, te intellexisse non dubito. uenient, cum pla mum ego ad Bibliothecam meam rediero, qui alienas huc in pręsentia en ploraturus ueni. Nec est cur uiae me poeniteat, adeò multa hic reperi, erGraecatum Latina ad humaniores literas eruditamque philosophiam faciem tia, quin & hac idsa die, qua haec dabam, incidit in manus Apuleij fragmem tum de Interpretatione. opus est eruditum, & quod Apuleij planè esseco gnoscas, sed mutilum mancumque. Scirem abs te libenter, isthic ne, aut ur quam quod scias, integer habeatur, quanquam cum tua aedideris quae hi bes subincude, non erit amplius cur Apuleium desideremus. De studis meis ego quid ad te scribam, nihil habeo, nisi assiduum me in Hermolaoui se, mearumque noctium maximam partem, in tuo Themistio uigilare. Diuns ti nuper ab Aristotele in Academiam, sed non transfuga, ut inquit ille, uerum explorator. uideor tamen (dicam tibi Hermolae quod sentio) duo in Plateragnoscere, & Homericam illam eloquendi facultatem, supra prosam orationem sese attollentem, & sensuum, si quis eos altius introspiciat, cum Aristot.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
