# Opera omnia 369-2

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNES PICVS MIRANDVLA C. P. S. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/369-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/369-2

IOANNES PICVS MIRANDVLA C. P. S. Vaesitum diu apud me fuit, tecum ne silentio an literis agendum pforet. Quae res utpote ansam utrinque habens, cum nunc in hanc nunc in illam partem à me iuditaretur, in causa fuit cur in hoc usque tempus tecum siluerim. Videbatur enim prae auribus praesertim occupatissimi, leuioribus his nugis obstrepuisse non minus impudens quàm importunum, & erat quod ad tescriberem te dignum penitus nihil. Rursus si hominem qua tu es dignitate insignem de me opti me meritum, quando coram non possem per literas non uenerarer ab officio proculdubio deficiebam. His cum diu fluctuasset animus, uicit tandem pudorem pietas, persuasitque audaculi & temerarij subeundam potius notam, quàm obliuiosi hominis uel negligentis. Accipe igitur C. P. qua me excipiebas semper cum isthic eram hilari & porrecta fronte literas meas ineptas illas quidem & incompositas, sed fidei erga te meae, sed deditissimae tibi profecto uoluntatis grauissimum testimonium. Quibus hoc unum tibi in primis significari uolo, nihil esse quod magis cupiam, quàm dari mihi occasionem aliquam, qua testem dilucide apud te reliquam meam in te fidem, pietatem, & obseruantiam.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
