# Opera omnia 37

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, CAPVT QUARTVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/37

CAPVT QUARTVM. DOstquam egit de sphaera coelesti & elementari, proptereaque de tota integritate corporeae uniuersitatis, restabat dicendum de incolis & ciuibus, ut ita dixerim, ciuitatis huius mundanae cum coelestibus, de quibus agendum primo quasi de senatu praefectisque urbis, tum etiam terrestribus quasi de plebe & populo. Coelestium igitur primo meminit, quae posuit Deus in firmamento ut essent signa & tempora, ut lucerent in coelo, & ter ram illuminarent. Solem dico Lunam & stellas, Altissimae hic pertractan dae essent quaestiones, & quae sibi singulae iustum uolumen exposcerent, quo pacto haec sint sydera in firmamento, an uti partes eius nobiliores, quod sentiunt Peripatetici, an ut animalia in suis sphaeris, in aqua pisces, iumenta in terra, quod Eusebius, & Diodorus uolunt. Congressum hic item locus cum genethliacis sibi exposceret, diuinandi per astra & pręno scendi futuros euentus scientiam hinc confirmantibus, quòd Moses sydera in signa posita à Deo dixerit, scientiam non modo à nostris ut à Basilio, qui recte eam occupatissimam uanitatem uocauit, & ab Apollinario, & à Cyrillo, & Diodoro acriter taxatam, sed quam & boni Peripatetici respuunt, & Aristoteles contempsit, & quod est majus & à Pythagora, & à Platone, & ab omnibus Stoicis repudiatam fuisse author est Theodoritus. Quęrendum hic etiam de natura syderum, de motu, de principatu, de Lunae maculis, deque omni syderali scientia aliquibus forte uideretur. Verum ad haec si descendamus quanquam sint pulchra & digna cognitu, au diemus fortassis Horatianum illud: Sed nunc non erat his locus. Quare ad opus haec destinatum differimus, quo Aristotelem Platonici conciliantes uniuersam philosophiam pro uirib. tractandam examinandamque suscepimus. CAPVT QUINTVM. Eniamus igitur ad Mosem, qui postquam de coelestibus dixit, terV restrium animalium meminit ordine congruenti, quae uel aquas, uel terram, uel aërem, inhabitant, si tamen inhabitare aërem uolucres dici possunt. Nemo hic expectet aut exigat à nobis disputationem quo pacto cor pora animalium ex elementis, aut quid sint inditae à Deo naturis rerum seminarię rationes, sit ne item uita brutorum de sinu educta materiae, an à di uino potius principio omnis uita proueniat, ut constantissime asserit Plotinus, quem mox Latine legendum dabit in publicam utilitatem Marsilius Ficinus noster longioribus etiam argumentis illuminatum. Cui sententię suffragari fortasse uidebitur hoc loco Propheta, cum postquam dixit, producant aquae reptile animae uiuentis, adiecit postea. creauit Deus omnem animam uiuentem, ubi non id duntaxat quispiam obseruaret, quod & aquę producant Deo iubente, & deinde etiam Deus producat. Verum & illud quod ubi de Dei opere agitur scriptum est creauit Deus animam uiuentem, ubi autem de aquis non animam, sed reptile animae uiuentis, quasi aquis uehiculum potius animi, id est, corporis mixtio accepta referatur: Deo autem, id est, diuino principio animae substantia, quae uitae datrix motus & sensus temperato iam corpori extrinsecus illucescat. Sed de his alias. Inter animalia terrae tria memorat Moses, iumenta, reptilia, & bestias, in quib.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
