Latin
IOANNES PICVS MIRANDVLA, IACO
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 371
Unproofread scanNot analysed yet
IOANNES PICVS MIRANDVLA, IACO. bo Feltrino, S. Iterae tuae si quando aliâs nunc me maximè oblectarunt, quib. eam de me existimationem apud te esse cognoui, qua ne fingi quidem uoSto melior possit. Vnum illud me perturbauit quòd cum in ijs quae ad te scripsinihil notaueris, suspicionem fecisti ne cuncta nota digna existimaueris. Tunc enim uel placuisse plurima credidissem, cum displicuisse aliqua significasses. Quo fit ut ne testimonio tuo alioquin probatissimo in mea causa satis confidam, amas enim nostra omnia perinde atque nos, &cum ex innata ingenij tui facilitate cunctos tollas, id tibi praecipue in rebus nostris accidit, qui id omne quod in nobis est ex tuo fonte manauit. Equidem aemulari te, tuis perstare uestigijs, nec desisto, nec desinam, utinam te aliquando consequar. Sed hoc doleo quòd locorum intercapedine fiat quo minus tealtissimos philosophiae locos ut soles grauiter pertractantem coram audiam. Quod etsi eadem quae dicis per epistolas mittipossunt, id quod impetratum abs te maxime uelim, habet tamen nescio quid uiua uox quod magis afficiat afformetque discipulum. Vale. IOANNES PICVS MIRANDVLA HIEROnymo Donato, S. Ccepi literas tuas &suaues profecto &eruditas, quibus non aliter oblectatus sum atque olim tua consuetudine cum Patauij essem, quo Aties ea mihi fruendi occasio offerebatur, cuius quidem &cupidus &appetentissimus praeter tuam etiam opinionem semper fui. Neque enim latebat me quàm dulce, quàm amcenum esset Donati ingenium, quàm bonis omnibus disciplinis, omni demum uirtute exuberans undique atque refertum. Sed ita est profecto mi Hieronyme, ita mihi persaepe contingit facultas &libera &expedita eius quam maximerem cupimus adipiscendae, inertes nos facit &negligentes, dum enim id quod hodie praetermittimus &cras fieri per quàm commode speramus, fit demum ut ex hac supina dilatione nostra conniuentibus nobis effluat annus. Sed quando res ita recidit, fecisti tu quidem perpulchre, qui me nunc etiam ad hoc officij genus obdormientem tuis literis excitasti, quo utar aduersum te saepius in posterum, &te ut itidem facias rogatum maxime uelim. Quod attinet ad tua carmina, fuerunt illa quidem dum essem Patauij apud me complures dies, meminique me libelli amcenitate &lepidissima uersuum compositione delectatum plurimum, sed nisi fallor antequam illinc abscesses rim Ramusio reddita sunt. De caeteris quae aut in me, aut mea sunt, ita constitutum habeas, ut uel eis pro tuis usurus sis, uel certè &mihi &amicitiae nostrae fa cturus iniuram. Vale. IOAM.