Latin
IOANNES PICVS MIRANDVLA ANGELO, S
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 373
Unproofread scanNot analysed yet
Ei semper fuit iudicij Marsili doctissime nulla esse inre magis ela borandum quàm ut ab animi nobilitate, qua Trimegisto teste post VAlouem proximi existimamur, per desidiam atque secordiam nul lo pacto degeneremus, idque mihi potissimum semper fuit, ut undecunque possem mihi animi cultum &bonarum artium disciplinas compararem. Quod quidem meum consilium, etsi à pueritia usque constantissimum mihifuit, excitarunt tamen summopere atque inflammarunt cum apud te essem superioribus annis adhortationes tuae, nec unquam ardenter magis, quàm ex illa in hanc usque diem metotum literis addixi. Iam tres annos Marsili apud Peripateticos uersatus sum, nec omisi quicquam quantum in me fuit, ut Aristotelicis aedib. quasi unns ex eorum familia non indignus admit terer. Quod quidem etsi haud abundè consequutus sum, quippe quòd uix sim in uestibulo, eò usque tamen processi, ut si non docti &eruditi, quod nec per aetatem licet, studiosi tamen nomem mihi uendicare non dubitem. Sed quoniam &tua semper &doctissimorum hominum sententia fuitur, qui aca demica peripateticis misceretur, eum utranque fectam &rectius habiturum &locupletius, aggrediendam mihi hanc prouinciam existimaui, ut iam pro mei uiribus ingenij, pro mea quanta maxima potest assiduitate &diligen tia, Platonem cum Aristot. &uicissim alternis studijs Aristotelem cum Platone conferrem. Verum ut te praemonitore prius, ita nunc adiutore opus est; ,tuaeque erit humanitatis &in me beneuolentiae non deesse proposito meo, atque eo quidem tam honesto &liberali, id quod cumulatissimè abs te fa ctum censeo si librum tuum de immortalitate animorum ad me miseris, quo ueluti praemonstratore quodam in Platonica disciplina profecturum meut opto, ita confido. Quis enim Ficino, in quo, si uera esset Pithagoreorum sententia, reuixisse Platonem crediderim, non quaeque maxima in eo do ctrinae genere de scipso sibi polliceatur? Tu modo mihi non desis, quod impetratum abs te pluribus contenderem, nisi ipsa quam tu plurimi facis hohesti ratio hoc idem à te contenderet. Si enim pro amicorum utilitate dedimandum aliquatenus de uia, &Cic. noster, &Chilo sapiens, &Theop. grauissimus philosophus existimarunt, Nónne erit in tam honesta petitione amicissimo homini defuisse flagitium? Fac igitur ut quod iam diu adhortatione sequor, tua ope etiam aliquando consequar. Qui enim hac in semihi auxiliari possit praeter te habeo neminem, quandoquidem ut speciosa alia complura, atque pręclara, ita Platonicarum rerum cura apud nostrae aetatis homines penitus exoleuit. Vale. IOANNES PICVS MIRANDVLA, HERmolao suo, S.